Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/338

Haec pagina emendata et bis lecta est

invito domino, sed ultro deferente, nec ullam pretii mentionem intercessisse. Se provocasse calcearium ad certamen cursus; illum accepisse conditionem; nec habere quod queratur, quum esset cursu superatus.

ge. Haec actio non multum abest ab umbra asini. Quid tandem?
po. Ubi satis risum est, quidam e iudicibus vocavit Maccum ad coenam, et numeravit calceario pretium. Simile quiddam accidit Daventriae me puero. Erat tempus illud, quo regnant piscatores, frigent lanii. Quidam adstabat ad fenestram fructuariae, sive Graece mavultis, oporapolidis, foeminae vehementer obesae, oculis intentis in ea, quae proposita venum erant; illa ex more invitavit, si quid vellet: et quum videret hominem intentum ficis: Vis, ait, ficos? sunt perquam elegantes. Quum ille annuisset, rogat quot libras vellet: Vis, inquit, quinque libras? Annuenti, tantum ficorum effudit in gremium. Dum illa reponit lances, ille se subducit, non cursu, sed placide. Ubi prodisset acceptura pecuniam, vidit emptorem abire: insequitur maiore voce, quam cursu. Ille dissimulans pergit quo coepit ire; tandem multis ad foeminae vocem concurrentibus, restitit. Ibi in populi corona agitur caussa: risus oboritur: emptor negabat se emisse, sed quod ultro delatum fuisset accepisse: si vellet experiri apud iudices, se compariturum.
ge. Age, narrabo fabulam tuae non admodum dissimilem, fortasse nec inferiorem, nisi quod haec non habet auctorem perinde celebrem atque est Maccus. Pythagoras totum mercatum dividebat in tria hominum genera: quorum alii prodiissent ut venderent, alii ut emerent: hoc utrumque genus aiebat sollicitum esse, proinde nec felix: alios non ob aliud venire in forum, quam ut spectent quid illic proferatur, aut quid agatur: hos solos esse felices, quod vacui curis gratuita voluptate fruerentur. Atque ad