Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/334

Haec pagina emendata est

FABULOSUM. 305

legibus ac principe, ita nec convivium oportet ἄναρχον esse καὶ ἄνομον.

ge. Istuc vero perplacet; ut unus totius populi nomine respondeam.
po. Heus puer, adfer huc talos; horum suffragiis decernetur regnum, cuicunque faverit Iupiter. Euge, Eutrapelo favit Iupiter. Non fuere sortes caecae; non poterat magis idoneus eligi, etiamsi per singulas tribus viritim collecta fuissent puncta[1]. Vulgo iactatur proverbium non tam vanum, quam parum Latinum: novus rex, nova lex. Νομοθέτει γοῦν, ὦ βασιλεῦ.
eu. Quod felix faustumque sit huic convivio: Primum edico, ne quis heic proferto praeter ridiculas fabulas. Cui deerit fabula, drachma multator; ea pecunia in vinum insumitor. Atque in legitimis fabulis etiam ex tempore conficta habentor, modo servetur τὸ πιθανὸν καὶ τὸ πρέπον. Si nulli defuerit fabula, duo, quorum alter lepidissimam, alter frigidissimam fabulam dixerit, vini pretium pendunto. Conuivator a vini sumptu immunis esto; ciborum sumptum unus suppeditato: huius rei si quid inciderit controversiae, Gelasinus arbiter ac iudex esto. Haec si vos sciveritis, rata sunto. Qui legi parere noluerit, abito: sic tamen ut postridie ad compotationem redire ius fasque sit.
ge. Legem a rege latam nostris suffragiis ratam esse volumus. Sed unde proficiscetur fabularum circulus?
eu. Unde, nisi a convivatore?
as. Licetne, rex, dicere tria verba?
eu. An tu credis nefastum esse convivium?
as. Iureconsulti negant legem esse, quae non sit aequa.
eu. Assentior.
as. At tua lex aequat optimam fabulam pessimae.
eu. Ubi voluptas quaeritur, ibi non minus laudis prome-
  1. Puncta colligi dicuntur pro more Romanorum, qui primum per multos annos suffragium tulerunt viva voce, dein vero punctis in tabellis. Hinc illud Horatii: omne tulit punctum, et Cicero in Orat. pro L. Murena: recordor quantum hae quaestiones in senatu habitae punctorum nobis detraxerint.