Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/330

Haec pagina emendata est

11 TSLX OAOTIA. 301

quam fodere.

ir. Sapuisti. Sed unde subito novus nitor corporis? Nam de veste mutata non perinde miror.
mi. Quam ob rem?
ir. Quia Dea Laverna multos subito ditat.
mi. An suspicaris, me furto parasse rem?
ir. Hoc fortassis ignauius. Rapina igitur.
mi. Non, per vestram Peniam, neque furto, neque rapina. Sed de nitore corporis prius expediam, quod tibi videtur mirabilius.
ir. Nam apud nos eras totus ulcerosus.
mi. Nimirum sum usus amicissimo medico.
ir. Quonam?
mi. Non alio quam me ipso, nisi si quem arbitraris mihi me ipso amiciorem.
ir. Atqui nesciebam, te callere rem medicam antehac.
mi. Totum illum ornatum ipse pigmentis affixeram, thure, sulphure, resina, visco, linteis, cruore. Ubi visum est, quod affixeram, detraxi.
ir. O impostorem! nihil te videbatur miserabilius. Poteras in tragoedia sustinere personam Iob.
mi. Sic tum ferebat egestas; quanquam fortuna nonnunquam et cutem mutare solet.
ir. Dic igitur de fortuna. Repertus est thesaurus aliquis?
mi. Non; sed repertus est quaestus vestro paulo commodior.
ir. Qui potuisti facere quaestum, quum non suppeteret sors?
mi. Artem quaeuis terra alit.
ir. Intelligo. Dicis artem incidendi loculos.
mi. Bona verba. Dico artem alcumisticam.
ir. Vix quindecim dies sunt, quod nos reliquisti, et artem assequutus es, quam alii vix multis annis perdiscunt?
mi. Nactus sum viam compendiariam.
ir. Quam, obsecro?
mi. Ars vestra conflauerat mihi quatuor ferme aureos; bona quadam fortuna incidi in veterem congerronem, qui nihilo felicius rem administrarat quam ego. Compotabamus: coepit, ut fit, narrare suas fortunas: paciscor hac lege, ut ille biberet immunis, mihi communicaret artem. Communicavit bona fide: ea nunc vectigal est mihi.
ir. Non licet discere?
mi. Tibi vel gratis impartiam ob pristinum sodalitium. Scis nusquam non inveniri plu-