Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/33

Haec pagina emendata et bis lecta est

25 DE CAPTANDIS

quam modo praedicabas?

co. Quum erit commodum, adornabimus compotatiunculam aliquam, vocabimus nostri ordinis homines, ibi certabimus mentiendo, nosque affatim mutuis mendaciis oblectabimus.
ar. Age fiat.
Alia. Personae.
PAMPHAGUS, COCLES.
pa. Aut parum prospiciunt oculi, aut Coclitem veterem compotorem meum video.
co. Imo nihil te fallunt oculi tui: vides sodalem ex animo tuum. Nulla cuiquam erat spes reditus tui, qui tot annos abfueris, ignaris omnibus quae te terrarum haberet regio. Sed unde? dic, quaeso.
pa. Ab antipodibus.
co. Imo ab insulis, opinor, Fortunatis.
pa. Gaudeo, quod agnoveris sodalem tuum: nam verebar, ne sic domum redirem, quemadmodum rediit Ulysses.
co. Quonam pacto rediit ille?
pa. Nec ab uxore est agnitus. Solus canis iam vetulus, mota cauda dominum agnovit.
co. Quot annos ille domo abfuerat?
pa. Viginti.
co. Tu plures abfuisti: nec tamen fefellit me tua facies. Sed quis isthuc narrat de Ulysse?
pa. Homerus.
co. Oh, ille, ut aiunt, pater est omnium fabularum. Fortassis uxor interim asciverat taurum alium, et idcirco non agnovit Ulyssem suum.
pa. Imo nihil illa castius: Sed Pallas addiderat Ulyssi senium, ne posset agnosci.
co. Qui tandem agnitus est?
pa. E tuberculo, quod habebat in digito pedis: id animadvertit nutrix iam admodum anus, dum illi pedes lavat.
co. O curiosam lamiam! Et tu miraris, si ego, te agnovi ex isto tam insigni naso?
pa. Nihil me poenitet huius nasi.
co. Nec est, cur poeniteat, quum organum tibi sit ad res tam multas utile.
pa. Ad quas?
co. Primum ad exstinguendas lucernas erit cornu vice.
pa. Perge.
co. Deinde si quid hauriendum erit e cavo profundiore, fuerit loco promuscidis.
pa. Papae!
co. Si manus erunt occupatae, licebit uti vice