298 HIPPOFLANUS.
conduxi alterum: profectus sum quo destinaveram; reversus sum, reddo conductitium equum, reperio meum sophistam, ut erat, obesum et pulchre requietum: eo vectus redeo ad impostorem: rogo ut in stabulo suo alat dies aliquot, donec repetiero. Percunctatur quam commode me gesserit. Ego vero deiero per omnia sacra, me nunquam in vita conscendisse tergum equi felicioris; volasse potius quam ambulasse, nec tam longo itinere unquam sensisse lassitudinem, nec pilo factum ob laborem macriorem. Haec quum illi persuasissem esse vera, tacitus secum cogitabat, equum illum alium esse, quam hactenus suspicatus esset. Itaque priusquam abirem, rogabat, num mihi venalis esset equus: primo negabam; quod si incideret iter denuo, non facile foret nancisci similem: attamen nihil esse mihi tam carum, quod non esset venale pretio largo, etiamsi quis me ipsum, inquam, cuperet emptum.
- au. Nae tu pulchre Cretensem agebas cum Cretensi.
- ph. Quid multis? Non dimittit me, nisi pronunciata equi indicatura. Indicavi non paullo pluris quam emeram. Digressus ab homine mox suborno, qui mihi partem agat huius fabulae, pulchre instructum atque edoctum: is ingressus domum inclamat locatorem, ait sibi opus esse insigni equo, et laboris egregie patienti. Alter ostendit multus, et pessimum quemque maxime praedicat; solum illum quem mihi vendiderat, quoniam existimabat vere talem, qualem praedicaveram, non laudat. At alter illico rogat, num et ille venalis esset: nam descripseram illi formam equi, et locum indicaram. Locator primum obticescere, atque alios ambitiose praedicare. Quum iste ceteris utcunque probatis semper ageret de uno illo, tandem locator apud se: Plane fefellit me iudicium de illo equo, siquidem hic peregrinus statim agnovit hunc inter omnes. Quum instaret ille, tandem hic, Venalis est, inquit: