Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/326

Haec pagina emendata est

HIPPOPLANUS. 297

Non mirum, amice; modo coufessus sum peccata mea.

au. Phy, iani desino mirari. Scd dic age, bona fide confessus es omnia* ph. Omnia quae quidem in mentem veniebaat, unico dumtaxat excepto. au. Cur unum hoc reticuisti?
ph. Quia nondum potuit mihi displicere.
au. Oportet esse peccatuni suave.
ph. An peccatuni sit, nescio: sed tamen, si vacat, audies.
au. Audiam equidem lubens.
ph. Scis quanta sit impostura apud nostros in his, qui venduat aut locant equos.
au. Plus scio quam velleni, non semel ab illis delusus.
ph. Nuper incidit inihi iter, quum satia prolixum, tum etiani acceleranduni. Adeo quendam ex illis, quem dixisses eius generis mininie malum; et intercedebat mihi cum hoinine nonnihil etiam amicitiae. Narro, mihi rem esse seriam; opus esse praestrenuo equo: si unquam praebuisset se mihi bonum virum, nunc praestaret. Ille pollicetur, sese sic mecum acturum, ut ageret cum fratre suo carissimo.
au. Fortassis et fratri impositurus.
ph. Inducit in stabulum, iubet, ut eligam ex omnibus equis quemcunque vellem. Tandem unus plus ceteris arridebat. Ille probat iudicium meum, deierans, eum equum frequenter a multis expetitum esse; se eum maluisse servare amico singulari, quam ignotis addicere. Conuentum est de pretio: numeratur pecunia praesens: conscendo. Mira alacritate gestiebat equus in egressu: dixisses feroculum esse: nam erat obesulus et pulchellus. Ubi iam equitassem sesquihoram, sensi, plane lassum, ne calcaribus quidem impelli posse. Audieram, tales ab illis ad imposturam ali, quos e specie iudicares insignes, ceterum laboris impatientissimos. Ego continuo mecum: Captus sum. Age, par pari referam, ubi rediero domum.
au. Quid heic consilii capiebas, eques absque equo?
ph. Id quod res dabat, deflexi in proximum vicum; illic clam apud quendam mihi notum deposui equum, et