Haec pagina emendata et bis lecta est
296 HIPPOPLANUS.
admonuit religiose, ne se praeberet ingratum beatissimae Virgini. Numerata est rursus pecunia danti fidem, se posthac rem sacram pure tractaturum.
- ph. Quis tandem finis?
- la. Perlonga est fabula: sed ego paucis absolvam. Quum eiusmodi commentis diu lusisset hominem, neque mediocrem pecuniarum vim ab eo extorsisset, tandem venit illo, qui nebulonem a puero noverat. Is facile divinans, illum idem agere apud Balbinum, quod nusquam non egerat, clam aggreditur illum: exponit qualem artificem domi suae foveret; monet ut quam primum ableget hominem, ni mallet ipsum aliquando compilatis scriniis fugere.
- ph. Quid heic Balbinus? Videlicet curavit hominem coniiciendum in carcerem?
- la. In carcerem? Imo numeravit viaticum, obtestans per omnia sacra, ne, quod accidisset, effutiret. Et sapuit, mea quidem sententia, qui hoc maluerit, quam esse fabula conviviorum et fori; deinde venire in periculum confiscationis. Nam impostori nihil periculi: artis tantum tenebat, quantum asinus quivis; et in hoc genere favorabilis est impostura. Quod si furti crimen intentasset, a suspendio tutum reddebat unctio; neque quisquam lubens gratis alat talem in carcere.
- ph. Miseresceret me Balbini, nisi ipse gauderet deludi.
- la. Nunc mihi properandum est in aulam: alias referam his etiam multo stultiora.
- ph. Quum vacabit, et audiam lubens, et fabulam fabula pensabo.
HIPPOPLANUS.
Aulus, Phaedrus.
- au. Deum immortalem, ὡς σεμπνοπροσωπεῖ noster Phaedrus, et subinde in coelum suspicit! Adoriar. Quid accidit novae rei, Phaedre?
- ph. Quam ob rem istud interrogas, Aule?
- au. Quoniam e Phaedro mihi videris factus Cato; tanta est in vultu severitas.
- ph.