Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/323

Haec pagina emendata est

294 A L C U M I S T I C A.

pecunia: Nos, inquit, Balbine, lentis consiliis agimus; atqui res poscit praesens remedium. Iam arbitror adfuturos, qui me abripiant in malam rem. Denique quum nihil occurreret Balbino, tandem alcumista, Nec mihi quidquam occurrit, inquit, nec quidquam superesse video, nisi ut fortiter peream; nisi forte hoc placet, quod unum superest, utile magis quam honestum, nisi quod durum est telum necessitas. Scis, inquit, hoc hominum genus avidum esse pecuniae, eoque facilius corrumpi posse, ut sileant. Quamvis durum sit, illis furciferis dare quod profundant, tamen, ut nunc res sunt, nihil video melius. Idem visum est Balbino; ac numeravit aureos triginta, quibus redimeret silentium.

ph. Miram Balbini liberalitatem mihi praedicas.
la. Imo in re honesta citius dentem extudisses ab eo, quam nummum. Sic prospectum est alcumistae, cui nihil erat periculi, nisi quod non haberet quod daret amicae.
ph. Demiror, Balbino in tantum nihil esse nasi.
la. Heic dumtaxat naso caret, in ceteris nasutissimus. Rursum nova pecunia instruitur fornax, sed praemissa ad Virginem matrem precatiuncula, ut coeptis faveret. Iam totus exierat annus, dum, illo nunc hoc nunc illud caussante, luditur opera, et perit impensa. Interim exstitit casus quidam ridiculus.
ph. Quisnam?
la. Alcumista furtivam consuetudinem habebat cum uxore cuiusdam aulici: maritus, concepta suspicione, coepit hominem observare. Tandem cum illi nunciatum esset, sacrificum esse in cubiculo, praeter exspectationem rediit domum, pulsat ostium.
ph. Quid facturus homini?
la. Quid? nihil suave: aut occisurus erat, aut exsecturus. Ubi maritus instans minitaretur, se vi effracturum ostium, ni aperiret uxor, magnopere trepidatum est, et circumspicitur praesentaneum aliquod consilium. Nec erat aliud, quam quod ipsa dabat res. Abiecit tunicam,