Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/322

Haec pagina emendata et bis lecta est

A L C U M I S T 1 C A. 293

coniectare, quid esset in causa. Quum diu divinatum esset, tandem illud venit in mentem Balbino, num quo die praetermisisset audire sacrum, aut dicere preces horarias, quas vocant: nam nihil succedere his omissis. Ibi impostor, rem, inquit, acu tetigisti. Me miserum, semel atque iterum id admissum est per oblivionem; et nuper a prolixo convivio surgens, oblitus sum dicere salutationem Virginis. Tum Balbinus, Non mirum, inquit, si res tanta non succedit. Recipit artifex, se pro praetermissis sacris duobus duodecim auditurum, et pro unica salutatione decem repositurum. Quum alcumistam prodigum subinde defecisset pecunia, nec suppeterent petendi causae, tandem hanc technam commentus est: rediit domum admodum exanimatus, ac voce lamentabili, Perii, inquit, funditus, Balbine, perii; actum est de capite meo. Obstupuit Balbinus, et tanti mali causam avebat cognoscere. Subodorati sunt, inquit, aulici, quod egimus; nec aliud exspecto, quam ut mox deducar in carcerem. Ad hanc vocem expalluit etiam serio Balbinus. Nam scis, apud nos capitale esse, si quis alcumisticam exerceat absque principis permissu. Pergit ille: Non, inquit, metuo mortem; utinam illa contingat! metuo quiddam crudelius. Roganti quid hoc esset: Rapiar, inquit, aliquo in turrim: illic per omnem vitam cogar his laborare, quibus non libet. An ulla mors est, quae non potior esse debeat, quam talis vita? Ibi res ventilata est consultatione. Balbinus, quoniam callebat artem rhetoricam, pulsavit omnes status, si qua periculum vitari posset. Non potes, inquit, inficiari crimen? Nequaquam, ait ille. Inter regios satellites res sparsa est: et habent argumenta, quae dilui non possint. Ne defendi quidem factum poterat ob legem manifestam. Quum, multis in medium adductis, nihil videretur firmi praesidii, tandem alcumista, cui iam opus erat praesenti