292 ALCUMISTICA
les habent aditus. Caussabatur erratum in emendis carbonibus: quernos enim emerat, cum abiegnis esset opus, aut colurnis. Ibi perierant aurei centum: nec eo segnius reditum est ad aleam. Data nova pecunia, mutati carbones. Iamque maiore studio res coepta est, quam antea; quemadmodum in bello milites, si quid secus accidit, quam vellent, virtute sarciunt. Quum menses iam aliquot ferbuisset officina, et exspectaretur foetus aureus, ac ne mica quidem auri esset in vasis, (iam enim et illud omne decoxerat alcumista) inventa est alia caussatio, nimirum vitra, quibus usus fuerat, non fuisse temperata sicut oportuit. Etenim ut non ex quovis ligno Mercurius fingitur, ita non quibuslibet vitreis conficitur aurum. Quo plus erat impensum, hoc minus libebat desistere.
- ph. Sic solent aleatores; quasi non multo satius sit hoc perdere, quam totum.
- la. Sic est. Deierabat alcumista, nunquam sibi sic impositum fuisse: nunc errore deprehenso cetera fore tutissima, et hoc dispendii magno cum foenore sarturum sese. Mutatis vitreis tertia instaurata est officina. Admonebat alcumista, rem felicius successuram, si Virgini matri, quae, ut scis, Paraliis colitur, mitteret aliquot aureos dono: artem enim esse sacram, nec absque favore numinum rem prospere geri. Id consilium vehementer placuit Balbino, homini pio, ut qui nullum praetermitteret diem, quin perageret rem divinam. Suscepit religiosam profectionem alcumista, nimirum in proximum oppidulum, atque illic votivam pecuniam decoxit in ganeis. Reversus domum nunciat, sibi summam esse spem, negotium ex animi sententia successurum: adeo divam virginem votis suis visam annuere. Ubi multo iam tempore sudatum esset, ac ne mica quidem auri nasceretur usquam, expostulanti Balbino respondit, sibi nihil unquam tale accidisse in vita, toties artem experto; nec satis posse