Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/319

Haec pagina emendata et bis lecta est

290

o me miserum, inquit, qui non inciderim in eam viam, quam oportuit. Quum Balbinus rogasset, quasnam vias diceret: Scis, inquit, optime, (quid enim te fugit, Balbine, virum undiquaque doctissimum?) duplicem esse huius artis viam: alteram, quae dicitur longatio: alteram, quae dicitur curtatio. At mihi malo quodam fato contigit in longationem incidere. Balbino sciscitante, quod esset discrimen viarum: Impudentem me, inquit, qui haec apud te loquar, cui sciam haec omnia sic esse nota, ut nulli notiora. Itaque supplex huc ad te accurri, ut misertus nostri digneris impartire nobis viam illam felicissimam curtationis. Quo peritior es huius artis, hoc potes minore negotio communicare nobis. Noli tantum Dei donum celare fratrem dolore periturum. Ita te Iesus Christus semper maioribus locupletet dotibus. Quum hic non faceret obtestandi finem, Balbinus fateri coactus est, se prorsus ignorare, quid esset longatio aut curtatio; iubet exponat ipse vim harum vocum. Tum ille, Quanquam, inquit, scio me loqui peritiori, tamen, quando ita iubes, faciam. Qui totam aetatem in hac arte divina contriverunt, duabus rationibus vertunt rerum species; altera, quae brevior est, sed plusculum habet periculi: altera quae longior est, sed eadem tutior. Ego mihi videor infelix, qui hactenus sudarim in ea via, quae meo animo non arridet; neque quenquam nancisci potui, qui alteram, cuius amore depereo, vellet indicare. Tandem Deus immisit in mentem, ut te adirem, virum non minus pium quam doctum. Doctrina tibi praestat, ut facile possis dare quod peto: pietas commovebit, ut velis opitulari fratri, cuius salus tibi in manu est. Ne longum faciam, quum huiusmodi sermonibus veterator ille amovisset a se suspicionem fuci, fidemque fecisset, sibi viam alteram esse perspectissimam, iam pridem pruriebut Balbino animus. Tandem non tem