Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/318

Haec pagina emendata et bis lecta est

A L C U M I S T I C A. 289

la. Atqui felicior ero, si te impartiam hoc gaudio.
ph. Fac igitur quam primum me bees.
la. Nosti Balbinum?
ph. Senem illum eruditum, ac vitae etiam laudatae?
la. Sic est, ut dicis; sed nullus est mortalium, qui sapit omnibus horis, aut qui sit undiquaque perfectus. Habet hoc vir ille inter multas egregias dotes naevi: iam olim insanit in artem, quam vocant alcumisticam.
ph. Haud tu quidem naevum narras, sed insignem morbum.
la. Utcunque est, ille toties delusus ab hoc hominum genere, tamen dudum mirifice passus est sibi dari verba.
ph. Quo pacto?
la. Adiit illum sacerdos quidam: salutavit honorifice: mox sic exorsus est: Doctissime Balbine, mirabere fortassis, quod ignotus sic interpellem te, quem scio nunquam non sanctissimis studiis occupatissimum. Annuit Balbinus, qui mos est illi; nam verborum est mire parcus.
ph. Prudentiae narras argumentum.
la. Verum alter prudentior sic pergit: Ignosces tamen huic meae importunitati, si cognoris caussam, cur te adierim. Dic, inquit Balbinus; sed paucis, si potes. Dicam, inquit ille, quanto potero compendio. Scis, vir omnium doctissime, esse varia mortalium fata: ego nescio, utro in numero me ponam, felicium an infelicium. Etenim si meum fatum altera ex parte contemplor, videor mihi pulchre felix: si ex altera, nihil me infelicius. Urgente Balbino ut rem conferret in compendium, Finiam, inquit, doctissime Balbine. Id erit mihi facilius apud virum, cui totum hoc negotium sic notum est, ut nulli notius.
ph. Rhetorem mihi depingis, non alcumistam.
la. Mox audies alcumistam. A puero mihi, inquit, contigit haec felicitas, ut artem omnium maxime expetendam discerem: illam, inquam, totius philosophiae medullam, alcumisticam. Ad nomen alcumistices nonnihil experrectus est Balbinus, gestu duntaxat: ceterum gemitu iussit ut pergeret. Tum ille: Sed