Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/317

Haec pagina emendata est

288 A L C U M I S T I C A.

commenti sunt. Effinxerunt epistolam, raris literis descriptam, idque non in chartis vulgaribus, sed in his, in quibus aurifices reponunt bracteas auri, subrubentibus, ut scis, luto. Epistolae sententia haec erat: „Faunus, dudum captivus, nunc liber, Fauno liberatori suo optimo salutem aeternam. Non est, mi Faune, cur te diutius in hoc negotio maceres; respexit Deut animi tui piam voluntatem, et illius merito me liberavit a suppliciis: ego nunc feliciter ago inter angelos. Te manet locus apud divum Augustinum, qui proximus est Apostolorum choro. Ubi veneris ad nos, agam tibi gratias coram. Interim cura ut vivas suaviter. Datum e coelo empyreo, Idibus Septembribus, anno millesimo quadringentesimo nonagesimo octavo, sub sigillo annuli mei.“

Haec epistola clam posita est in altari, ubi facturus erat rem divinam Faunus. Ea peracta, subornatus est, qui eum submoneret de re, quasi casu deprehensa. Nunc eam circumfert epistolam, et ostentat ceu rem sacram: nihilque credit certius, quam eam e coelo perlatam ab angelo.
th. Istud non est liberasse hominem insania, sed mutasse insaniae genus.
an. Sic est profecto, nisi quod nunc insanit suavius.
th. Antehac non soleo multum tribuere fabulis, quae vulgo feruntur de spectris; sed posthac multo minus tribuam: suspicor enim, ab hominibus credulis et Fauni similibus multa pro veris prodita literis, quae simili artificio sunt adsimulata.
an. Ego pleraque huius generis esse credo.


ALCUMISTICA

Philecous, Lalus
ph. Quid est novae rei, quod sic Lalus apud sese ridet, ac pene in cachinnos solvitur, subinde signans se cruce? Interpellabo felicitatem hominis. Salve multum, amicissime Lale. Videre mihi admodum felix.