Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/314

Haec pagina emendata est

ostendit sese anima, subinde ostentans ignem, ac misere suspirans. Hanc quum Faunus obtestaretur, ut eloqueretur quisnam esset, subito prosiliit e vepreto Polus ornatu cacodaemonis, fictoque fremitu: Nihil, inquit, tibi iuris est in hanc animam; mea est: ac subinde procurrit usque ad oram circuli, velut impetum facturus in exorcistam; moxque velut submotus verbis exorcismi, et vi aquae sacrae, quam illi multam aspersit, retrocessit. Tandem abactu paedagogo daemone, nascitur dialogismus Fauni cum anima. Percunctanti et obtestanti respondit, se esse animam hominis Christiani. Rogata, quo nomine vocaretur, respondit: Faunus. Faunus, inquit, idem mihi nomen est. Iamque ex communi nomine res coepit illi magis esse cordi, ut Faunus Faunum liberaret. Quum Faunus multa percunctaretur, ne diutina confabulatio proderet fucum, subducebat sese anima, negans sibi fas esse diutius colloqui, quod tempus urgeret, quo cogeretur abire, quo liberet daemoni: pollicita tamen est, sese postridie redituram hora qua fas esset. Rursus convenitur in aedibus Poli, qui choragus erat fabulae. Ibi denarrat exorcista, quid esset gestum, nonnulla etiam admentiens, quae sibi tamen persuadebat esse vera. Adeo favebat negotio quod agebatur. Iam hoc compertum erat, scilicet, animam esse Christianam, quae sub inclementissimo daemone diris cruciatibus vexaretur. Huc omnis conatus intenditur. Verum in exorcismo proximo ridiculum quiddam accidit.

th. Obsecro, quidnam?
an. Quum Faunus evocasset animam, Polus, qui daemonem agebat, prorsus sic assiliit, quasi intra circulum irrupturus: quumque contra Faunus pugnaret exorcismis, multamque vim aquae aspergeret, tandem exclamat daemon, se ne pili quidem facere ista omnia. Rem, inquit, habuisti cum puella; mei iuris es. Id quum Polus ioco di-