Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/312

Haec pagina emendata est

omnia peragebantur verbis conceptis. Adhibitum est vas ingens, plenum aquae consecratae. Addita est in collum sacra stola, quam vocant, unde pendebat initium Evangelii secundum Ioannem. In loculis habebat cerulam, a Romano pontifice quotannis consecrari solitam, quae vulgo dicitur Agnus Deu. His armis olim se muniebant adversus noxios daemones, priusquam illis Francisci cuculla coepit esse formidabilis. Haec omnia procurata sunt, ne, si spiritus malus esset, impetum faceret in exorcistam. Nec tamen ausus est se solum huic circulo committere: sed decretum est, adhibendum esse sacerdotem alterum. Ibi Polus metuens, ne, si nasutior adiunctus fuisset, proderetur fabulae mysterium, adiungit parochum quendam ex vicinia, cui rem totam aperit: sic enim postulabat actio fabulae; et erat is qui a tali ludo non abhorreret. Postridie rebus omnibus rite praeparatis, sub horam decimam Faunus cum parocho circulum ingreditur. Polus, qui praecesserat, e vepreto gemit miserabiliter. Faunus auspicatur exorcismum. Interim Polus clam per tenebras subducit se in villam proximam. Illinc adducit aliam personam fabulae: nec enim poterat nisi per multos agi.

th. Quid faciunt?
an. Conscendunt equos nigros, ignem occultum secum ferunt. Ubi non procul abessent a circulo, ignem ostentant, quo metu Faunum abigerent e circulo.
th. Quantum operae sumpsit Polus ille, ut falleret!
an. Sic est homo. Verum ea res propemodum pessime cesserat illis.
th. Qui sic?
an. Nam equi, subito prolato igne consternati, parum abfuit quin et se praecipitarent et sessores. Habes primum actum fabulae. Ubi reditum est in colloquium, Polus velut ignarus omnium, rogat quid esset actum. Ibi Faunus narrat, sibi conspectos duos teterrimos cacodaemones, in nigris equis, oculis igneis, ac naribus spirantes ignem, qui ten-