Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/31

Haec pagina emendata et bis lecta est

24 DE VOTIS

men sibi etiam persuadeant, se vera loqui.

ar. Mira voluptas! Non omnino tibi periit oleum et opera, quod aiunt.
co. Imo hoc arbitror aliquanto consultius, quam quod faciunt isti, qui paullo pecunia conducti proficiscuntur in militiam, omnium scelerum scholam.
ar. Sed illiberalis est voluptas, ex mendaciis voluptatem capere.
co. Verum hoc aliquanto liberalius, quam obtrectatione vel delectare, vel delectari, aut alea tempus et rem perdere.
ar. Cogor equidem pedibus in tuam ire sententiam.
co. Verum est et alius fructus.
ar. Quis?
co. Si quis erit amicus egregie charus, affinis huic insaniae, eum admonebo, domi maneat; ut nautae solent, eiecti naufragio, monere navigaturos, quid periculi sit vitandum.
ar. Utinam mihi monitor adfuisses in tempore!
co. Quid? num similis morbus te quoque corripuit? Num afflavit et te huius mali contagium?
ar. Visi Romam et Compostellam.[1]
co. Deum immortalem, quanto mihi solatio est, te contigisse stultitiae meae socium! Quae Pallas isthuc tibi misit in mentem?
ar. Non Pallas, sed ipsa Moria, praesertim quum domi haberem uxorem integra adhuc aetate, liberos aliquot, et familiam, quae pendebat ex me, et opera mea quotidiana alitur.
co. Oportuit fuisse seriae rei quippiam, quod te a charissimis tuis distraxerit. Narra obsecro.
ar. Pudet dicere.
co. Non apud me, qui, ut scis, eodem tenear malo.
ar. Compotabamus aliquot vicini. Ubi vino incaluerat animus, erat, qui praedicabat, sibi esse in animo, salutare divum Iacobum: erat alter, qui divum Petrum. Illico non defuit unus aut alter, qui sponderent, se comites fore. Tandem visum est, ut omnes irent simul. Ego, ne viderer parum commodus compotor,
  1. Compostella est urbs Hispaniae, et caput Galaeciae, vulgo St. Iago, ita dicta a D. Iacobo, cuius corpus illic sepultum narrant.