Haec pagina emendata et bis lecta est
280 EXORCISMUS
Quid ceteris?
- mu. Dicam in aurem.
- al. Res non est magni sumptus:[1] itaque fiet quam primum.
EXORCISMUS, sive SPECTRUM.
Thomas, Anselmus
- th. Quid est bonae rei, quod tecum rides tam suaviter, quasi thesaurum nactus sis?
- an. Non procul aberrat a scopo tua divinatio.
- th. At non imparties sodali quidquid istuc est boni?
- an. Imo iam dudum optabam mihi dari quempiam, in cuius sinum effunderem hoc meum gaudium.
- th. Age igitur, imparti.
- an. Audivi modo fabulam lepidissimam, quam iures esse comicum figmentum, nisi mihi locus, personae, totaque res esset tam nota, quam tu notus es mihi.
- th. Audire gestio.
- an. Nostine Polum, Fauni generum?
- th. Maxime.
- an. Is est et auctor et actor huius fabulae.
- th. Facile crediderim. Nam ille vel absque persona possit quamvis agere fabulam.
- an. Sic est. Nosti, opinor, et praedium, quod habet non ita procul a Londino?
- th. Phy: non semel illic compotavimus.
- an. Agnoscis igitur viam utrinque arboribus pari digestis intervallo septam.
- th. Ad laevam aedium partem, altero fere balistae iactu.
- an. Tenes. Alterum viae latus habet alveum siccum, dumis ac vepribus obsitum: e ponticulo iter est in apertam planitiem.
- th. Memini.
- an. Iampridem vagabatur rumor ac fabula per eius loci rusticos, iuxta ponticulum hunc obversari spectrum quoddam, cuius subinde exaudirentur miserandi eiulatus: suspicabantur animam esse cuiuspiam, quae diris cruciatibus torqueretur.
- th. Quis auctor erat istius rumoris?
- an. Quis, nisi Polus? Hoc prooemium praestruxerat suae fabulae.
- th. Quid isti venit in mentem, ut ista confingeret?
- an. Nescio; nisi quia sic est hominis in-