Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/308

Haec pagina emendata et bis lecta est


Erato.


Illa non flagret leviore flamma,
Attamen longe meliore fato,
Casta quam sanctum deamavit olim
Porcia Brutum.[1]

Calliope.


Sponsum moribus undiquaque sanctis
Nec Nasica probatus antecellat.[2]

Urania.


Uxor moribus undiquaque castis
Vincat Sulpitiam Paterculanam.[3]

Polyhymnia.


Laudetur simili prole puerpera,
Accrescat domui res simul et decus;
Sed livore vacet, si fieri potest
Factis egregiis debita gloria.

al. Prorsus inviderem illi Petro Aegidio, nisi tantus esset hominis candor, ut ipse nemini possit invidere.
mu. Sed iam tempus est, ut coeptum carpamus iter.
al. Numquid est quod interim velitis renuntiari Lovanium?
mu. Ut nostro nomine salutes amicos omnes candidos, ac nostri studiosos, sed prae ceteris vetustissimum nostri chori cultorem Ioannem Paludanum, Iodocum Gaverium, Martinum Dorpium, et Ioannem Borsalum.
al. Id quidem fiet diligenter.
  1. Porcia Catonis filia, quum maritum suum Brutum apud Philippos interemptum cognosceret, quia ferrum non dabatur, ardentes ore carbones hausit, et se suffocavit.
  2. Scipio Nasica, qui a Senatu vir optimus iudicatus matrem
    Deorum primitus advectam hospitio excepit.
  3. Sulpitia, Paterculi filia, Fulvii Flacci uxor, ob pudicitiam
    e centum matronis lecta fuit ad dedicandum Romae Veneris simulacrum.