Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/307

Haec pagina emendata et bis lecta est
mu. Imo addit et corpora, sed ipsis animis morigera, perinde quasi gemmeo myrothecio indas opobalsamum.
al. Ubinam est ea?
mu. En tibi procul adventat.
al. Video: Deum immortalem, qui fulgor, quae formae maiestas! ad hanc quidem altera Venus invenusta est.
mu. Vides quam modesti Cupidines, nequaquam caeci, quemadmodum illi, quibus altera dementat animos mortalium, sed oculatissimi: nec habent insanas faces, sed ignes placidissimos; nec habent plumbeas cuspides, quibus immittunt odium amantis, ac miseros animos amore non mutuo discruciant.
al. Plane matrem referunt. O felicem illam domum, et superis egregie caram! Ceterum licetne audire epithalamium carmen, quod illi destinastis?
mu. Imo rogamus, ut libeat audire.


Clio.


Candida laurigero nubit Cornelia Petro.
Auspiciis adsint numina dextra bonis.

Melpomene.


Contíngat illis túrturum concórdia,
Cornículae vivácitas.

Thalia.


Ílle caritáte Gracchum Tíberium praecésserit,[1]
Quí suae vitam ánteposuit cóniugis Cornéliae.

Euterpe.


Ílla caritáte superet cóniugem Admetí ducis,
Quaé volens mortém mariti mórte mutavít sua.

Terpsichore.


Ille non flagret leviore flamma,
Attamen fato meliore, quam olim
Plautius raptae sociae gravatus[2]
Esse superstes.

  1. Tib. et C. Gracchorum patrem. Cf. Plut. Tib. Gracch. c. 1. et Val. Max.
  2. Valerius Maximus lib. 4. cap. 6. de amore coniugali duo narrat exempla Plautiorum, alterum, C. Plautii Numidae, qui morte uxoris audita, doloris impotens pectus suum gladio percussit: alterum M. Plautii, qui quum Tarentum appulisset, atque ibi uxor eius Orestilla morbo decessisset, funerata ea, atque in rogum imposita, inter officium ungendi, et osculandi, stricto ferro incubuit.