Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/306

Haec pagina emendata est

nomen et sponsae!

mu. Arbitror tibi non ignotum esse candidissimum illum iuvenem, et omnibus politioris literaturae deliciis expolitissimum, Petrum Aegidium.
al. Gemmam nominasti, non hominem.
mu. Ei nubet Cornelia, virguncula vel ipso digna Apolline.
al. Ille quidem vestri cultor eximius a teneris annis fuit.
mu. Huic igitur canemus epithalamium.
al. Et saltabunt Gratiae?
mu. Non modo saltabunt, verum etiam duo candidissima pectora indissolubilibus mutuae benevolentiae nodis copulabunt, ut nihil unquam inter illos possit incidere vel irae vel taedii. Illa perpetuum nihil audiet, nisi, Mea lux: ille vicissim nihil, nisi, Anime mi. Atque huic iucunditati ne senectus quidem quidquam detrahet, imo potius adiunget aliquid.
al. Demirarer, si, qui sic vivunt, possint senescere.
mu. Recte mones: nam maturitas erit potius, quam senectus.
al. Atqui novi permultos, quibus intra menses treis istae verborum blanditiae longe in diversum versae sunt, et in convivio pro lepidis iocis volitabant disci et quadrulae. Maritus pro, Anime mi, audiebat, Fungus, lagena, spongia: uxor, Scropha, Acco,[1] vomica.
mu. Vera praedicas: sed istiusmodi nuptiae Gratiis iratis coierant; heic perpetuo morum iucunditas alet mutuam benevolentiam.
al. Narras tu quidem raram matrimonii felicitatem.
mu. Tam raras virtutes rara decet felicitas.
al. Quid? coibunt nuptiae absque Iunone et Venere?
mu. Iuno quidem non aderit, rixosa Dea, et cui raro bene convenit cum suo Iove. Ne Venus quidem illa terrestris et ebriosa, verum altera illa coelestis, quae conciliat formas animorum.
al. Proinde sterile matrimonium mihi narras.
mu. Nequaquam; imo felicissime foecundum.
al. Quid illa coelestis gignit, nisi animos?
  1. Acco nomen mulieris ob stultitiam nobilis, ita ut in proverbium abierit.