Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/304

Haec pagina emendata est

ut et ipse videam hoc spectaculi?

al. Possem, siquidem adesset laurus: nam liquor e fonte limpido, ramo lauri adspersus, oculos reddit huiusmodi spectaculorum perspicaces.
ba. Ecce laurus: ecce fonticulus.
al. Commodum profecto.
ba. Asperge.
al. Intende: videsne?
ba. Quantum antea. Asperge rursus.
al. Iamne vides?
ba. Tantundem. Asperge copiosius.
al. Iam vides, opinor.
ba. Imo vix te video.
al. Miser, quam penitus oculos tuos obsedit τὸ σκότος! Haec ars vel aurigae daret oculos. Verum non est quod crucieris: praestiterit fortasse non videre, ne tali praemio videas Musas, quali Actaeon vidit Dianam. Periculum enim esset, ne te vertant in histricem aut aprum silvestrem aut porcum aut camelum aut ranam aut graculum. Efficiam tamen ut audias, modo ne obstrepas. Iam huc deflectunt viam: occurramus. Χαίρετε, τρισπόθητοι θεαί.
mu. Καὶ σὺ μάλα χαῖρε, φιλόμουσε.
al. Quid vellicas?
ba. Non praestas quod promiseras.
al. Annon audis?
ba. Audio, sed velut asinus lyram.
al. Loquar igitur Latine. Quonam est iter tam cultis, tamque alacribus? Num invisitis Lovaniensium Academiam?
mu. Bona verba.
al. Quam ob rem?
mu. Quis nunc illic nobis locus, ubi tot porci obgrunniunt, obrudunt asini, obblactiunt cameli, obstrepunt graculi, obgarriunt picae?
al. Atqui sunt et illic quibus vestrum numen est venerandum.
mu. Scimus; eoque post annos aliquot illuc commigrabimus. Nondum revoluta seculorum periodus diem illum fatalem advexit. Erit enim qui illic nobis amoenum exstruet domicilium, vel templum potius, quo vix alibi magnificentius ac sanctius.
al. Non est fas scire quisnam tantum decus invecturus sit nostrae ditioni?
mu. Tibi fas est, nostrorum sacrorum mystae. Non dubium est, quin tibi notum sit toto orbe celebre Buslidianorum nomen.
al. Heroicum genus nominasti, et ornandis summorum