Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/303

Haec pagina emendata est

274 EPITHALAMIUM

vestrum erit hoc avertere. Quod si pergetis ut coepistis, citius anseres concionaturi sint, quam vos mutos pastores ferant. Videtis iam inverti mundi scenam: aut deponenda est persona, aut agendae sunt suae cuique partes.

an. Unde incidi in hanc foeminam? Si quando vises nos, ego te suavius accipiam.
ma. Quibus modis?
an. Saltabimus, bibemus affatim, venabimur, ludemus, ridebimus.
ma. Mihi quidem iam nunc ridere libet.


EPITHALAMIUM PETRI AEGIDII.
Alypius, Balbinus, Musae.
al. Deum immortalem! quod ego novum spectaculum heic video?
ba. Aut tu vides quod nusquam est, aut mei parum prospiciunt oculi.
al. Atqui mirum spectaculum est et amabile.
ba. Enecas: dic, ubi vides?
al. Ad laevam in hoc colle nemoroso.
ba. Collem video.
al. Non vides puellarum chorum?
ba. Quid tibi venit in mentem, ut nos ad istum modum ludos facias? Ego ne muscam quidem puellam usquam conspicor.
al. Tace: prodeunt e nemore. Papae, qui nitor, quae gratia! non humanum est hoc spectaculum.
ba. Quae hunc agitant intemperiae?
al. Agnosco; novem sunt Musae cum tribus Gratiis: demiror quid agant; nunquam vidi cultiores aut magis alacres: omnes sunt redimitae lauro, et suum quaeque gerit organum. Porro Gratiae quam amabiliter sibi haerent! quam decet nullo adstricta cingulo vestis ac liberis diffluens laciniis!
ba. At ego nunquam audivi quenquam magis delirantem, quam te.
al. Imo neminem vidisti me feliciorem.
ba. Cur heic solus habes oculos?
al. Quia non bibisti ex fonte Musarum: nam his solis conspicuae sunt Musae.
ba. Ego affatim hausi e fonte Scoti.
al. Non ille fons est Musarum, sed lacus ranarum.
ba. Non potes efficere,