Haec pagina emendata et bis lecta est
tia.
- ma. Sed nihil homini citra laborem contingit in hac vita: et tamen quidquid paratum est, quantisvis laboribus comparatum est, heic relinquendum est; cur pigeat nos in re omnium pretiosissima sumere laboris aliquid, cuius fructus nos in alteram quoque vitam comitatur?
- an. Frequenter audivi vulgo dici, foeminam sapientem bis stultam esse.
- ma. Isthuc quidem dici solet, sed a stultis. Foemina quae vere sapit, non videtur sibi sapere; contra, quae quum nihil sapiat, sibi videtur sapere, ea demum bis stulta est.
- an. Nescio quomodo fit, ut quemadmodum clitellae non conveniunt bovi, ita nec literae mulieri.
- ma. Atqui negare non potes, quin magis quadrent clitellae bovi, quam mitra asino aut sui. Quid sentis de Virgine matre?
- an. Optime.
- ma. Nonne versabatur in libris?
- an. Versabatur; at non in istis.
- ma. Quid igitur legebat?
- an. Horas canonicas.
- ma. Ad quem usum?
- an. Ordinis Benedictini.
- ma. Sit ita sane. Quid Paula et Eustochium[1]? nonne versabantur in sacris libris?
- an. Verum istuc nunc rarum est.
- ma. Sic olim rara avis erat Abbas indoctus, nunc nihil vulgatius: olim principes et Caesares eruditione non minus quam imperio praeminebant. Neque tamen usque adeo rarum est, quam tu putas: sunt in Hispania, sunt in Italia non paucae mulieres adprime nobiles, quae cum quovis viro queant contendere: sunt in Anglia Moricae, sunt in Germania Bilibaldicae et Blaurericae. Quod nisi caveritis vos, res eo tandem evadet, ut nos praesideamus in scholis theologicis, ut concionemur in templis; occupabimus mitras vestras.
- an. Ista Deus avertat.
- ma. Imo