Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/300

Haec pagina emendata et bis lecta est

peras igitur quae pugnant cum Petro et Paulo?

an. Quid illi doceant, nescio: sed tamen non amo monachum responsatorem: neque velim quenquam meorum plus sapere, quam ego sapiam.
ma. Istud ita vitari possit, si tu des operam, ut quam plurimum sapias.
an. Non est otium.
ma. Qui sic?
an. Quia non vacat.
ma. Non vacat sapere?
an. Non.
ma. Quid obstat?
an. Prolixae preces, cura rei domesticae, venatus, equi, cultus aulae.
ma. Itane ista tibi sunt potiora sapientia?
an. Nobis sic usu venit.
ma. Iam illud mihi dicito, si quis Iupiter hanc potestatem tibi daret, ut posses et monachos tuos et te ipsum vertere in quodcunque animal velles, an illos in porcos verteres, te ipsum in equum?
an. Nequaquam.
ma. Atqui sic vitares, ne quis plus te uno saperet.
an. Mea non magni referret, quod genus animantis essent monachi, modo ipse essem homo.
ma. An hominem esse censes, qui nec sapiat nec velit sapere?
an. Mihi sapio.
ma. Et sibi sapiunt sues.
an. Videre mihi sophistria quaepiam; ita argutaris.
ma. Non dicam quid tu mihi videaris. Sed cur haec displicet supellex?
an. Quia fusus et colus sunt arma muliebria.
ma. Nonne matronae est, administrare rem domesticam, erudire liberos?
an. Est.
ma. An rem tantam existimas administrari posse sine sapientia?
an. Non arbitror.
ma. At hanc sapientiam docent me libri.
an. Ego domi habeo sexaginta duos monachos; tamen nullum librum reperies in meo cubiculo.
ma. Bene itaque prospectum est monachis illis.
an. Feram libros, non fero Latinos.
ma. Quapropter?
an. Quia non convenit ea lingua foeminis.
ma. Exspecto caussam.
an. Quia parum facit ad tuendam illarum pudicitiam.
ma. Ergo nugacissimis fabulis pleni libri Gallice scripti faciunt ad pudicitiam?
an. Aliud est.
ma. Dic istud, quidquid est, aperte.
an. Tutiores sunt a sacerdotibus, si nesciant Latine.
ma. Imo