Haec pagina emendata et bis lecta est
270 ABBATIS ET ERUDITAE.
parum decoram et puellae et matronae.
- ma. Quam ob rem?
- an. Quia librorum plena sunt omnia.
- ma. Tu, tantus natu, tum abbas et aulicus, nunquam vidisti libros in aedibus heroinarum?
- an. Vidi, sed Gallice scriptos: heic video Graecos et Latinos.
- ma. An soli Gallice scripti libri docent sapientiam?
- an. Sed decet hoc heroinas, ut habeant quo delectent otium.
- ma. An solis heroinis licet sapere et suaviter vivere?
- an. Male connectis, sapere et suaviter vivere: non est muliebre sapere: heroinarum est suaviter vivere.
- ma. Nonne omnium est bene vivere?
- an. Opinor.
- ma. Qui potest autem suaviter vivere, qui non vivat bene?
- an. Imo qui potest suaviter vivere, qui vivat bene?
- ma. Ergo tu probas eos, qui vivunt male, modo suaviter?
- an. Arbitror illos bene vivere, qui vivunt suaviter.
- ma. Sed ista suavitas unde proficiscitur? e rebus extrariis, an ex animo?
- an. E rebus extrariis.
- ma. O subtilem abbatem, sed crassum philosophum! Dic mihi, quibus rebus tu metiris suavitatem?
- an. Somno, conviviis, libertate faciendi quae velis, pecunia, honoribus.
- ma. Verum, si istis rebus Deus addiderit sapientiam, num vives suaviter?
- an. Quid appellas sapientiam?
- ma. Hoc est, si intelligeres hominem non esse felicem, nisi bonis animi; opes, honores, genus neque feliciorem reddere neque meliorem.
- an. Valeat ista quidem sapientia.
- ma. Quid si mihi suavius sit legere bonum auctorem, quam tibi venari, potare, aut ludere aleam; non videbor tibi suaviter vivere?
- an. Ego non viverem.
- ma. Non quaero, quid tibi sit suavissimum, sed quid deberet esse suave.
- an. Ego nolim meos monachos frequentes esse in libris.
- ma. At meus maritus hoc maxime probat. Sed quam ob rem tandem non probas hoc in monachis tuis?
- an. Quoniam experior illos minus merigeros: responsant ex Decretis, ex Decretalibus, ex Petro, ex Paulo.
- ma. Im-