Haec pagina emendata et bis lecta est
ABBATIS ET ERUDITAE. 269
fiunt ac dicuntur in hac domo, quae parum respondent Evangelio.
- co. Quae?
- pan. Alius bibit plus satis, alius obscoene loquitur, quidam rixantur, quidam obtrectant: denique an caetera sint casta, nescio.
- co. His occurrendum est, quantum potes. Si non potes, certe ne alas quaestus causa haec mala, neve accersas.
- pan. Nonnunquam parum bonae fidei sum in vino.
- co. Qui sic?
- pan. Ubi sensero illos plus satis incalescere, largiter aquam admisceo.
- co. Istud quidem levius est quam si quibuslibet vendas vinum periculosis medicamentis infectum.
- pan. Dic mihi serio, quot dies fuisti in hoc itinere?
- co. Mensem ferme.
- pan. Quis interim vos curat?
- co. Nonne bene curantur qui habent uxorem, liberos, parentes, et cognatos?
- pan. Saepenumero.
- co. Tu non habes nisi unam uxorem, nos centum: tu non nisi unicum patrem, nos centum: tu non nisi unicam domum, nos centum: tu non nisi paucos liberos, nos innumeros: tu non nisi paucos cognatos, nos infinitos.
- pan. Qui sic?
- co. Quia latius se porrigit cognatio spiritus, quam carnis. Et ita nobis pollicitus est Christus, et experimur verum, quod pollicitus est.
- pan. Nae tu mihi praebuisti sat lepidum convivam: emoriar, nisi malim hanc confabulationem, quam pastoris mei compotationem. Cras dignaberis aliquid dicere populo. Et si posthac continget te hac facere iter, scito tibi heic paratum locum.
- co. Quid si alii veniant?
- pan. Non erunt ingrati, modo tui similes.
- co. Meliores, uti spero.
- pan. Verum inter tam multos malos quomodo dignoscam bonos?
- co. Dicam paucis, sed in aurem.
- pan. Dic.
- co. Meminero: et faciam.
ABBATIS ET ERUDITAE
Antronius, Magdalia
- an. Quam heic ego suppellectilem video?
- ma. An non elegantem?
- an. Nescio quam elegantem; certe