Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/296

Haec pagina emendata est

FRANCISCANI. 267

ptum est.

pan. Satis de consuetudine. Sed dic tu mihi, quid sentias, utrum existimes satius monachos non differre a caeteris cultu, an differre?
co. Equidem arbitror simplicius et christianius non aestimari quenquam ex cultu, modo sit honestus ac decorus.
pan. Cur igitur vos non abiicitis cucullas?
co. Cur apostoli non statim vescebantur cibis quibuslibet?
pan. Nescio, dic tu.
co. Quoniam obstabat invicta consuetudo. Quod enim penitus infixum est animis hominum, multoque usu confirmatum inveteravit, ac velut in naturam abiit, subito tolli sine magna pernicie tranquillitatis humanae non potest, sed ita paulatim submovendum est, quemadmodum ille revulsit pilos caudae equinae.[1]
pan. Tolerarem, si monachorum omnium esset unus cultus. Tot discrimina quis ferat?
co. Hoc malum usus inuexit, qui nihil non invehit. Benedictus non commentus est novum cultum, sed is quo tutu utebatur cum suis, erat cultus laici simplicis ac probi. Nec Franciscus invenit novam formam, sed haec erat vestis pauperum ac rusticorum. Posteriores additis quibusdam verterunt rem in superstitionem. Nonne videmus et hodie quasdam anus tenentes sui seculi cultum, qui magis est diversus a cultu horum temporum, quam meus cultus abest a tuo?
pan. Videmus.
co. Itaque quum hunc cultum vides, vides reliquias prisci seculi.
pan. Ergo nihil habet aliud sanctimoniae cultus vester?
co. Nihil prorsus.
pan. Quidam iactant istos cultus praemonstratos divinitus a diva Virgine matre.
co. Ista sunt hominum somnia.
pan. Sunt qui desperent se posse a morbo revalescere, ni vestiantur cultu Dominicano: imo, qui ne se-
  1. Ille, nempe Sertorius, qui, ut suos doceret, Romanorum vim singulatim esse minuendam, caudas duas equorum, alteram seni singtulatim dedit evellendam, alteram iuveni universam. Quorum ille perfecit, hic frustra fuit. Val. Max. VII , 3, 6.