Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/295

Haec pagina emendata et bis lecta est

266 ΠΤΩΧΟΠΛΟΥΣΙΟΙ

membro pudendo velo obtecto.

co. O grave supplicium!
pan. Atqui consuetudo persuasit illis, hoc esse quovis supplicio gravius.
co. Ubi contemplor quid possit persuasio, propemodum assentior tibi. Etenim si quis vellet furem aut homicidam afficere extrema ignominia, nonne satis esset si praecideret illi interulam supra nates, si partes pudendas turpiter prominentes lupinis pellibus convestiret, caligas diversis coloribus variegaret; vestem, quae thoracem tegit ac brachia, totam conscinderet, veluti rete faciens e veste, scapulas et pectus nudaret; barbam partim demeteret novacula, partim promitteret, partim intorqueret; capillos tonderet, adderet pileum undique sectum, cum ingenti fasciculo plumarum, ac sic iuberet prodire in publicum? Nonne magis traduceret hominem, quam si morionis cucullam adderet cum auriculis praelongis ac tintinnabulis? Et tamen sic ultro sese ornant milites, ac sibi placent: et reperiunt quibus hoc pulcrum videatur, quum nihil possit esse insanius.
pan. Imo non desunt honesti cives, qui hoc pro viribus aemulentur.
co. Atqui si quis nunc conetur Indorum aemulari cultum, qui plumis avium vestiuntur, nonne pueris omnibus videretur insanire?
pan. Prorsus.
co. Atqui quod nos miramur, etiam longe insanius est illo. Proinde ut verum est, nihil esse tam absurdum, quod non commendet assuetudo: ita negari non potest in vestibus esse quoddam decorum, quod apud sanos et cordatos semper decorum est: ac rursus indecorum, quod apud omnes qui sapiunt, indecorum, videri debet. Quis enim non ridet, quoties videt foeminas onustas longa vestis coronide, quae nobilitatem generis caudae longitudine metiuntur? Quanquam hoc non pudet imitari quosdam Cardinales duntaxat in palliis. Et tamen res est adeo uiolenta consuetudo, ut non sit huic aut illi liberum, mutare quod rece-