Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/291

Haec pagina emendata et bis lecta est

262 ΠΤΩΧΟΠΛΟΥΣΙΟΙ

aliquando sumenda vestis, ne pereamus frigore.

pan. Fateor.
co. Hoc melius praestat haec vestis, quam tua: tegit enim et caput et collum et scapulas, unde plurimum est periculi. Usus postulat varia vestium genera. Equitaturo convenit brevis, quiescenti longa; in aestate tenuis, in hyeme densa. Sunt Romae, qui singulis diebus ter commutant vestem: mane sumunt duplicatam pellibus, sub meridiem accipiunt simplicem, rursus sub noctem aliquando crassiorem. Verum non omnibus suppetunt mutatoria: proinde haec vestis reperta est, una ad plurimos usus accommoda.
pan. Qui sic?
co. Si flat Boreas, aut si fervet sol, adducimus cucullam: si calor offendit, dimittimus in tergum: si quiescendum est, dimittimus vestem; si ambulandum, subducimus, aut succingimus etiam.
pan. Non pessime sapuit, quisquis hoc invenit.
co. Est autem hoc ad bene vivendum praecipuum, ut homo consuescat esse paucis contentus: alioqui si deliciis aut affectibus indulgere coeperimus, nullus erit finis. At nulla vestis inveniri potuit, quae una tot commoditatibus subserviret.
pan. Assentior.
co. Nunc decorum inspiciamus. Dic mihi bona fide, si tu sumeres uxoris tuae vestem, nonne dicerent omnes te facere praeter decorum?
pan. Dicerent me insanire.
co. Quid tu diceres, si illa sumeret vestem tuam?
pan. Fortasse nihil mali dicerem, sed contunderem eam bonis fustibus.
co. Atqui nihil refert, qua veste utaris.
pan. Heic plurimum refert.
co. Nec mirum. Nam et ethnicorum leges puniunt virum ac foeminam, si diversi sexus cultum sumpserint.
pan. Nec iniuria.
co. Age, quid si senex octogenarius sumeret sibi vestitum adolescentis quindecim annos nati, aut contra, si iuvenis sumeret vestem senis, nonne dicant omnes, rem esse fustuario dignam? Aut si anus coleretur ad modum adolescentulae, et contra?
pan. Admodum.
co. Itidem,