Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/29

Haec pagina emendata et bis lecta est

22 GRATIARUM ACTIO.

gatiorem me tibi reddidisti, quam ut nomen meum e tuo diario possim unquam expungere. Hoc officio me sic tuum reddidisti, ut nullum mancipium aeque sit in rebus heri sui. Hac re me tibi divinctiorem reddidisti, quam ut umquam aes alienum possim resolvere. Plurimis nominibus tibi debeo, sed non alio plus, quam hoc. Pro mediocribus beneficiis agendae sunt gratiae: hoc maius est, quam ut conveniat verbis gratias agere.

Responsio.
sa. Aufer mihi ista. Maior est nostra necessitudo, quam ut vel tu mihi, vel ego tibi pro ullo officio debeam gratias agere. Non contuli hoc in te beneficium, sed retuli. Mihi quidem abunde relatam gratiam arbitror, si gratum est, quod feci sedulo. Non est, cur mihi gratias agas, si pro tot tuis in me beneficiis non vulgaribus hoc officioli rependi. Equidem nihil laudis mereor: ingratissimus habendus, si defuissem amico. Quicquid est in rebus meis, quicquid mea cura praestari potest, hoc tam tuum esse ducito, quam id, quod est maxime tuum. Videor mihi beneficium accepisse, quod nostrum officium boni consulis. Pro tantillo officio mihi tam accurate gratias agis, quasi non multo maiora tibi debeam. Sibi bene facit, qui bene facit amico. Qui bene meretur de amico, non dat beneficium, sed foenerat. Si ex animo probas officium in te meum , fac utare saepius. Ita credam, tibi gratum esse, quod feci, si, quoties desiderabis operam meam, non roges, sed imperes, quod voles.
Alia in congressu.
ARNOLDUS, CORNELIUS.
ar. Salve multum, Corneli, iam toto seculo desiderate.
co. Salve et tu sodalis exoptatissime.
ar. Iam desperabamus reditum tuum. Ubi tamdiu peregrinatus es?
co. Apud inferos.
ar. Non admodum