Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/288

Haec pagina emendata et bis lecta est

FRANCISCANI. 259

biscum lagunculam vini et agni coxam assam. Alioqui hic, ut video, ne foenum quidem impartisset nobis.

co. Iam accubuere pueri: adiungamus nos in mensae partem, sic tamen, ne cui incommodemus.
pan. Vobis imputandum arbitror, quod hodie nullum habeo convivam, praeter domesticos et vos inutiles.
co. Nisi frequenter hoc accidit, imputa nobis.
pan. Frequentius quam vellem.
co. Noli laborare; vivit adhuc Christus, qui non deseret suos.
pan. Audivi vos dici Evangelicos. At Evangelicm prohibet per viam circumferri peram aut panes. Vos manicas habetis pro pera, ut video: nec panes modo circumfertis, verum etiam vinum et delicias carnium.
co. Fruere nobiscum, si libet.
pan. Meum vinum ad istud collatum vappa est.
co. Gusta et de carnibus, nobis enim superest.
pan. O felices mendicos! uxor mea nihil hodie coxit, praeter caules, et laridum rancidum.
co. Commutemus, si videtur, nostros apparatus. Nam nostra nihil refert, quibus vescamur.
pan. Cur igitur non circunfertis caules et vappam?
co. Quoniam haec nobis obtrudere maluerunt, apud quos hodie pransi sumus.
pan. Gratis pransi?
co. Maxime. Imo gratias etiam egerunt, et abeuntes his apophoretis onerarunt.
pan. Unde venitis?
co. E Basilea.
pan. Hui, e tam longinquo?
co. Sic est.
pan. Quod tandem genus hominum estis vos, qui sic oberratis sine iumento, sine crumena, sine famulitio, sine armis, sine commeatu?
co. Vides qualecunque vestigium Evangelicae vitae.
pan. Mihi videur erronum vita, qui vagantur cum reticulo.
co. Tales errones erant apostoli, talis erat et Dominus Iesus.
pan. Nostis artem chiromanticam?
co. Nihil minus.
pan. Unde igitur suppetit victus?
co. Ab eo qui promisit.
pan. Quis ille?
co. Qui dixit, Nolite esse soliciti; haec omnia adiicientur vobis.
pan. Promisit, sed quaerentibus regnum Dei.
co. Id facimus pro