Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/286

Haec pagina emendata et bis lecta est

FRANCISCANI. 257

vantes.[1]

pan. Ego igitur observabo ne quid adferatis detrimenti. Nam istud genus ego odi pessime.
co. Quamobrem, te quaeso?
pan. Quia circumfertis dentes, nec circumfertis pecuniam. Hoc genus hospitum mihi est ingratissimum.
co. At laboramus vobis.
pan. Vultis ostendam vobis quomodo laboretis?
co. Ostende.
pan. Inspicite picturam vobis proximam ad laevam. Illic videtis vulpem concionantem, sed a tergo anser collum profert e cuculla. Rursum videtis lupum absolventem confessum, sed prominet pars ovis occultatae sub veste. Videtis simium assidentem aegroto in veste Franciscana; altera manu praefert crucem, alteram habet in crumena aegrotantis.
co. Non inficiamur hac veste nonnunquam tegi lupos, vulpes ac simias, sed fatemur etiam saepe tegi porcos, canes, equos, leones ac regulos. Quin eadem vestis tegit multos bonos viros. Vestis ut neminem reddit meliorem, ita nullum reddit deteriorem. Proinde iniquum est quenquam ex veste aestimare: alioqui tua vestis, qua nonnunquam uteris, esset execranda, quae multos tegit fures, homicidas, veneficos et adulteros.
pan. De veste cedam, si numeretis.
co. Rogabimus Deum pro te.
pan. Ego vicissim pro vobis, operam opera pensans.
co. Atqui non ab omnibus accipiendum.
pan. Quur vobis religio est contingere pecuniam?
co. Quia pugnat cum professione nostra.
pan. Itidem cum mea professione pugnat admittere gratuitum hospitem.
co. At nos cogit regula non contingere pecuniam.
pan. At mea regula diversum praecipit.
co. Ubi est tua regula?
pan. Lege versus istos.
Hospes, in hac mensa fuerint quum viscera tensa,
  1. Nam Franciscanomm mendicantium triplex ordo erat, Capucinorum, Observantium, el Gaudentium. Horum ultimi incedebant calceati, et bene vestiti, duo priores tantum soleas plantis pedum habebant alligatas, cinericeis tunicis induti, omnes vero nodoso fune cincti.