Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/283

Haec pagina emendata et bis lecta est

254 COLLOQUIUM SENILE.

incommodis, hanc Spartam,[1] quae contigit, orno. Verum nunc superest Eusebius, qui non gravabitur apud amicos vitae suae scenam aliquam explicare.

eu. Imo totam fabulam, si videtur: nam habet actus non multos.
gl. Erit magnopere gratum.
eu. Ubi redissem in patriam, annum apud me deliberavi, quodnam vitae genus amplecti vellem; simulque me ipsum exploravi, ad quod genus essem propensus atque idoneus. Interim oblata est praebenda, quam vocant, satis optimi proventus: accepi.
gl. Vulgo male audit hoc vitae genus.
eu. Mihi, ut sunt res humanae, satis exoptandum videtur. An mediocrem felicitatem esse putatis, subito velut e coelo dari tot commoda, dignitatem, aedes honestas, beneque instructas, annuos reditus satis amplos, sodalitium honorificum, deinde templum, ubi, si libeat, vaces religioni?
pa. Illic me luxus offendebat, et concubinarum infamia; tum quod plerique istius generis odere litteras.
eu. Ego non specto quid agant alii, sed quid mihi sit agendum: et melioribus me adiungo, si non possum alios meliores reddere.
pa. In isto genere vixisti perpetuo?
eu. Perpetuo, nisi quod interim quatuor annos primum egi Patavii.
po. Quam ob rem?
eu. Hos annos ita partitus sum, ut sesquiannum darem studio medicinae, reliquum tempus theologiae.
po. Cur id?
eu. Quo melius et animum et corpus meum moderarer, nonnunquam et amicis consulerem. Nam et concionor nonnunquam pro mea sapientia. Sic hactenus satis tranquillus vixi, contentus unico sacerdotio, nec praeterea quidquam ambiens, recusaturus etiam, si offeratur.
pa. Utinam liceret di-
  1. Proverbium est: Spartam, quam nactus es, orna: quo quis admonetur, ut, quamcunque provinciam nactus sit, ei se accommodet, et pro eius dignitate se gerat. Verba fuerunt Agamemnonis ad Menelaum apud Euripidem: Σπάρταν ἔλαχες, ταύταν κόσμει, ab Cicerone in epistolis ad Att. citata, lib. I, 20. IV, 6.