Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/27

Haec pagina emendata et bis lecta est

20 MAND. AC POLLICENDI.

utaris. Excusatio tua iustior est, quam vellem, si quidem valetudo fuit in causa. Hac lege mihi purgatus eris, si, quod cessatum est, ofiicio sarcias: si superiorem cessationem crebra visatione penses.

sy. Tu nihil moraris istiusmodi officia nimium vulgaria. Amicitia nostra firmior est, quam ut sit officiis istis vulgaribus alenda. Satis crebro visit, qui constanter amat.
ge. Male sit istis curis, quae te nobis adimunt. Quid imprecer istis negotiis, quae talem amicum nobis invident? Pessime sit isti febri, quae nos tam gravi desiderio torsit tui. Male pereat ista febris, te quidem incolumi.
Mandandi ac pollicendi.
Iacobus, Sapidus.
ia. Quaeso, ut haec res tibi cordi sit. Etiam atque etiam rogo, ut hoc negotium tibi sit curae. Hac in re velim, ut totum Sapidum exseras. Si me amas, causam hanc tractabis diligenter. Hac in re quaeso, ut advigiles. Curabis hanc rem mea causa diligenter. Si vere is es, quem semper esse te mihi persuasi, fac, ut sentiam hac in causa, quanti me facias.
sa. Desine; ego tibi hoc effectum reddam, et quidem propediem. Eventum praestare non possum: illud polliceor mihi nec fidem, nec studium defuturum. Curabo diligentius, quam si mea res ageretur: quamquam meam esse duco, quae sit amici. Faciam, ut in me quidvis desideres citius, quam fidem ac diligentiam. Tu fac, in utramque dormias aurem: ego tibi hoc confectum dabo. Tu quietus esto, in me recipio provinciam omnem. Gaudeo mihi datam occasionem, qua declarem animum in te meum. Equidem oratione nihil polliceor, sed re praestabo, quicquid est amici sinceri et ex animo bene volentis. Nolim te lactare vana spe. Illud efficiam, ut dicas, hoc negotii mandatum amico.