Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/266

Haec pagina emendata et bis lecta est

INQUISITIO DE FIDE. 237

initio mundi usque ad illud tempus mortui fuerint, subito reviviscent, et suo quisque corpore conspiciet iudicem. Aderunt et angeli beati, tanquam famuli fideles: aderunt et daemones iudicandi. Tum e sublimi pronuntiabit illam inevitabilem sententiam, quae diabolum, cum his qui illi adhaeserunt, tradet aeternis suppliciis, ut postea nulli possint nocere: pios transferet in consortium regni coelestis, tutos ab omni molestia: quanquam huius adventus diem nobis ignotum esse voluit.

au. Nihil adhuc audio morbi. Veniamus igitur ad tertiam personam.
ba. Ut videtur.
au. Credis in Spiritum Sanctum?
ba. Credo hunc esse verum Deum, una cum Patre et Filio. Credo hoc Spiritu afflatos fuisse, qui nobis veteris ac novi Testamenti libros tradiderunt, sine cuius ope nemo pervenit ad salutem.
au. Cur appellatur spiritus?
ba. Quia quemadmodum corpora nostra vivunt halitu, ita tacito Sancti Spiritus afflatu vivificantur animi nostri.
au. An non licet Patrem vocare Spiritum?
ba. Quidni?
au. An non igitur confunduntur personae?
ba. Non. Nam Pater spiritus dicitur, quod sit incorporeus; id quod omnibus personis est commune iuxta naturam divinam. Sed tertia persona dicitur spiritus, quod alicunde spiret, et per animos sese transfundat insensibiliter, velut a terra seu fluviis spirant aurae.
au. Cur personae secundae tribuitur nomen filii?
ba. Ob perfectam naturae et voluntatis similitudinem.
au. Est filius similior patri quam Spiritus Sanctus?
ba. Non, iuxta naturam divinam; nisi quod hoc magis refert proprietatem patris, quod ab ipso quoque procedat Spiritus Sanctus.
au. Quid igitur prohibet Spiritum Sanctum appellari filium?
ba. Quia cum divo Hilario nusquam hunc lego genitum,[1] nec
  1. Hilarius, ille Pictaviensis Episcopus, quem divum vocant, scripsit contra Arii dogmata.