Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/263

Haec pagina emendata et bis lecta est

234 INQUISITIO DE FIDE.

latere sub hominis specie. Sed credis hunc eundem esse Messiam illum, quem delinearant figurae legis, quem promiserant oracula Prophetarum, quem tot seculis exspectarant Iudaei?

ba. Nihil habeo persuasius.
au. Credis, huius doctrinam ac vitam sufficere ad perfectam pietatem?
ba. Admodum.
au. Credis, eundem vere comprehensum a Iudaeis, vinctum, colaphis et alapis caesum, consputum, irrisum, flagellatum sub Pontio Pilato, ac denique suffixum in crucem, atque inibi mortuum?
ba. Maxime.
au. Credis, illum ab omni lege peccati cuiuscunque fuisse immunem?
ba. Quidni? agnum absque macula.
au. Credis, illum sua sponte haec omnia perpessum?
ba. Imo libenter, atque etiam sitienter, sed ex voluntate patris.
au. Cur pater filium suum unicum innocentem sibique carissimum haec tam atrocia pati voluit?
ba. Ut hac victima nos nocentes sibi reconciliaret, in illius nomen collocantes fiduciam ac spem nostram.
au. Cur Deus passus est sic collabi totum humanum genus? et, si passus est, non patuit alia via sarciendi ruinam nostram?
ba. Hoc mihi persuasit non humana ratio, sed fides, nulla ratione potuisse fieri melius, neque ad salutem nostram utilius.
au. Cur hoc mortis genus illi potissimum placuit?
ba. Quia iuxta mundum erat probrosissimum: quia diri lentique cruciatus: quia conveniebat illi, qui porrectis in omnem mundi plagam membris, omneis orbis nationes invitaret ad salutem, et homines terrenis curis affixos euocaret ad coelestia. Denique ut referret nobis serpentem aeneum, quem Moses