Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/249

Haec pagina emendata et bis lecta est

224 CONVIVIUM POETICUM.

καὶ τὸ λαμβάνειν.

Paulo post subiicit aliud exemplum ambigui, quod nascitur non ex vario vocis eiusdem significatu, sed ex diversa connexione: τὸ βούλεσθαι λαβεῖν με τοὺς πολεμίους, Velle me accipere pugnantes. Sic enim vertit, pro eo quod erat, Velle me capere hostes. Et, si legas βούλεσθε, sermo fit dilucidior: Vultis me capere hostes? Nam pronomen potest praecedere verbum capere, et potest sequi. Si praecedat, hic erat sensus: Vultis, ut ego capiam hostes? Si sequatur, erit hic: Vultis, ut hostes me capiant? Subiicit eiusdem generis aliud exemplum, ἆρα ὅ τις γινώσκει, τοῦτο γινωσκει: id est, An quod quis novit, hoc novit? Ambiguitas est in τοῦτο. Id si sumatur accusandi casu, sensus erit: Quidquid alicui cognitum est, id illi cognitum esse. Sin nominandi casu, sensus hic erit: Quam rem quis intelligit, ea intelligit? quasi cognosci non possit, nisi quod vicissim cognoscat. Rursus aliud subiicit, ἆρα ὅ τις ὁρᾷ, τοῦτο ὁρᾷ; ὁρᾷ δὲ τὸν κίονα· ὥστε ὁρᾷ ὁ κίων: an quod quis videt, id videt? sed videt columnam, columna igitur videt. Rursus in τοῦτο est ambiguitas, quam prius indicavimus. Verum haec utcunque reddi poterant Latinis auribus: quod sequitur, nullo modo reddi poterat: ἆρα ὃ σὺ φῂς εἶναι, τοῦτο σὺ φῂς εἶναι; φῂς δὲ λίθον εἶναι· σὺ ἄρα φῂς λίθος εἶναι. Quod illi sic reddiderunt: Putas quod tu dicis esse, hoc tu dicis esse: dicis autem lapidem esse, tu ergo lapis dicis esse. Obsecro, quis omnino sensus humanus ex his verbis percipi possit? Ambiguitas enim partim pendet ex idiomate Graeci sermonis, quae est in maiore ac minore: quanquam in maiore est et alia ambiguitas, in duabus dictionibus et τοῦτο, quae si capiantur nominandi casu, sensus erit: Quidquid te dicis esse, hoc tu es. Sin accusandi, sensus erit: Quamcunque rem tu dicis esse, eam dicis esse, et ad hunc sensum subsumit, λίθον φῂς εἶναι. Sed ad priorem colligit, σὺ ἄρα φῂς λίθος