Haec pagina emendata et bis lecta est
220 CONVIVIUM POETICUM.
formis: per exilitatem corporis maciem naturalem dicit. Pudendus lapsus, si vir tantus non sensit, metri legem reclamare huic sensui. Neque enim quartus locus admittit spondaeum. Verum poeta iocatur, illam vere peperisse, quanquam non diu languisset ac decubuisset a partu, sed statim exiliisset e lecto, quemadmodum solent quaedam fortes puerperae.
- hi. Habemus tibi gratiam, Sbruli, qui tam laute condieris ova nostra.
- le. Isti non dissimile est, quod legitur in primo Odarum libro. Odae initium est: Tu ne quaesieris. Sic autem habet constans lectio: Neu Babylonios Tentaris numeros, ut melius quidquid erit pati. Hunc locum ita transiliunt veteres interpretes, quasi nihil habeat scrupuli: solus Mancinellus sentiens orationem imperfectam, iubet addi, possis.
- sb. Habes aliquid hac de re compertius?
- le. Nescio, sed mihi videtur Horatius Graeci sermonis idioma reddidisse, quod nullus poëtarum facit libentius aut frequentius: nam Graecis est familiare, aparemphaton adiungere huic dictioni ὠς et ὣστε. Sic Horatius, ut pati, pro, ut patiaris. Quanquam quod divinat Mancinellus, non est prorsus absurdum.
- hi. Mihi vehementer arridet quod dicis. Curre, Mus, et adfer si quid est reliquum.
- cr. Quid istuc est novarum deliciarum?
- hi. Hic est cucumis sectus in laminulas: hoc est ius ex coctis intestinis cucurbitae; conducit lubricandis intestinis.
- sb. O coenam vere medicam!
- hi. Boni consulite. Mox aderit gallina ex corte nostra.
- sb. Commutabimus tibi nomen, et pro Hilario vocabimus Apicium.
- hi. Age nunc, ridete quantum voletis; cras fortasse serio laudabitis hanc coenam.
- sb. Qui sic?
- hi. Quum senseris tibi probe conditum esse prandium.
- sb. Fame?
- hi. Scilicet.
- ca. Scis, Hilari, quid provinciae te vellem suscipere?
- hi. Sciam, si dixeris.
- ca. Chorus canit hymnos quosdam non indoctos, sed per indoctos multis locis depravatos: