Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/244

Haec pagina emendata et bis lecta est

CONVIVIUM POETICUM. 219

nae.

ma. O mores vere poëticos! In ipso limine convivii micant digitis, et librum adhibent. Lusus et literas praestat servare in mensas secundas.
ca. Non omnino pessimum consilium dat Margareta; obtemperabitur: placato stomacho revocabimus lusum, interim digitis micabimus in disco.
hi. Videte luxum poëticum. Habetis triplex ovorum genus, elixa, assa, frixa: omnia recentissima sunt, intra biduum nata.
pa. Ego butyri esum non fero: si frixa sunt oleo, perplacebunt.
hi. Abi, puer, disce ex Margareta, in utro frixa sint.
mu. In neutro, inquit.
hi. Nec in butyro, nec in oleo? In quo igitur?
mu. ln lixivio, ut ait.
cr. Qualis percunctatio, talis responsio. Quid negotii est dignoscere butyrum ab oleo?
ca. Praesertim his, qui tam facile discernunt lactucam a beta.
hi. Habetis ovationem, sequetur aliquando triumphus. Heus, puer, circumfer oculos. Nihilne vides heic deesse?
mu. Permulta.
hi. Haec ova desiderant condimentum, quo temperetur calor.
mu. Quod vis?
hi. Dic ut ex contusis vitis claviculis mittat nobis succum.
mu. Dicam.
hi. Quid huc redis inanis?
mu. Negat e clavis succum exprimi solere.
le. O famulam!
sb. Certe fabulis condiemus ova nostra. In Epodis Horatianis offendi locum quendam, non depravatum, quod ad scripturam attinet, sed depravate interpretatum, nec a Mancinello solum, ceterisque recentioribus, verum etiam ab ipso Porphyrione. Locus est in carmine, quo canit palinodiam Canidiae veneficae:
Tuusque venter Pactumeius, et tuo
Cruore rubros obstetrix pannos lavit,
Utcunque fortis exilis puerpera.
Existimant enim omnes heic, Exilis, nomen esse, quum sit verbum. Adscribam verba Porphyrionis, si tamen illius esse credendum est: Exilem autem, inquit, sub illa specie, quasi puerperio facta sit de