Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/241

Haec pagina emendata et bis lecta est

216 CONVIVIUM POETICUM.

tam. Est locus in prologo Eunuchi, qui multos torquet. Nam plerique codices sic habent:

Sic existimet, sciat,
Responsum, non dictum esse, quia laesit prior,
Qui bene vertendo, et eus describendo male, etc.
In his verbis desidero sensum argutum, ac Terentio dignum. Nec enim ideo laesit prior, quia male vertit Graecas fabulas: sed quia Terentianas carpserat.
eu. Iuxta vulgo iactatum proverbium: Qui pessime canit, primus incipiet. Quum essem Londini apud Thomam Linaerum, virum sic in omni genere philosophiae doctissimum, ut nihilo secius has grammaticorum minutias ad unguem calleat, ostendit mihi codicem mira vetustate, in quo sic habebatur scriptum:
— Síc existimét, sciat,
Respónsum, non dictum ésse, quale sít, prius
Qui béne vertendo, et éas describendó male,
Ex Graecís bonis Latínas fecit nón bonas.
Idém Menandri Phásma nunc nupér dedit.
Sic autem ordinandus est sermo, ut quale sit indicet subiiciendum exemplum prioris dicti. Minitabatur se vicissim reprehensurum aliquid in fabulis eius, a quo fuerat reprehensus. Atque hoc negat videri debere convivium, sed responsum. Qui lacessit, iacit dictum: qui regerit lacessitus, respondet. Huius rei promittit exemplum quale sit; quod Graecis dicitur οἶον, Latinis, quod genus, aut veluti, sive videlicet, aut puta. Deinde subiicit reprehensionem, in qua, prius, adverbium, respondet ad alterum adverbium veluti diversum, quod sequitur, nuper: quemadmodum pronomen, qui, respondet ad dictionem, idem. Veteres enim Lavinii fabulas in totum damnat, quoniam iam exciderant ex hominum memoria. In his quas nuper dedisset, certa notat loca. Mihi videtur