Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/237

Haec pagina emendata et bis lecta est

212 ADOLBSCENTIS ET SCORTl.

humanae leges: adversus exhaeredantem Deum nihil est suffragii. Itaque mihi protinus interdixi onmem scortorum usum.

lu. Si quidem possis continere.
so. Bona continentiae pars est, ex animo continentem esse velle. Postremo superest extremum mali remedium, uxor. Romae in poenitentiarii sinum totum Augiae stabulum effudi: is multis prudenter hortatus ad puritatem animi et corporis, ad sacram lectionem, ad crebras preces, ad vitae sobrietatem, pro poena nihil aliud indixit, quam ut flexis genibus ad summum altare dicerem psalmum, Miserere mei Deus: et, si mihi suppeteret pecunia, darem egenti cuipiam Carolinum unum. Admiranti mihi quod pro tot scortationibus tantillum poenae infligeret, satis facete respondit; Fili, inquit, si vere poenitet, si vitam commutas, nihil moror poenam: sin perges, ipsa libido tandem abs te plus satis poenarum exiget, etiamsi sacerdos non indicat. Me vide lippum, tremulum, incurvum: at olim talis eram, qualem te hactenus fuisse praedicas. Sic ego resipui.
lu. Ergo, ut video, perdidi meum Sophronium.
so. Imo lucrifecisti. Nam ante perierat, nec sibi amicus, nec tibi. Is nunc te vere amat, ac tuam sitit salutem.
lu. Quid igitur suades, mi Sophroni?
so. Ut quam primum te subducas ab ista vita. Adhuc puella es; quod contractum est labis, potest elui. Aut nube marito; nos aliquid ad dotem conferemus; aut confer te in collegium aliquod sacrum, quod lapsas recipit: aut commutato loco dedas te in familiam alicuius honestae matronae. Ad horum quodlibet offero tibi operam meam.
lu. Amabo te, mi Sophroni, circumspicito; sequar tuum consilium.
so. Sed interim hinc te submoveto.
lu. Hui tam cito?
so. Cur non potius hodie quam cras, si dilatio damnum habet, mora periculum?
lu. Quo me vertam?
so. Colliges omnem mundum tuum; eum