Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/236

Haec pagina emendata et bis lecta est

ADOLESCENTIS ET SCOUTl. Idi

pemodum, quae dicis, omnia. Sed unde tibi ista nova sanctimonia, qui soleas esse nugator omnium nugacissimus? Nemo te uno frequentius aut intempestivius huc commeabat. Audio te fuisse Romae.

so. Fui.
lu. Atqui inde solent redire deteriores. Quo pacto tibi diversum accidit?
so. Dicam: quia non eodem animo modoque Romam adii. Ceteri fere ideo eunt Romam, ut redeant deteriores: et ad eam rem ibi suppetunt affatim occasiones. Ego cum probo viro profectus sum, cuius hortatu pro lagena libellum mecum attuli, Novum Testamentum ab Erasmo versum.
lu. Ab Erasmo? Aiunt illum esse sesquihaereticum.
so. Num et huc pervenit illius viri nomen?
lu. Nullum celebrius apud nos.
so. Vidistin' hominem?
lu. Nunquam; sed optarim vidisse, de quo tam multa audivi mala.
so. Fortassis a malis.
lu. Imo a viris reverendis.
so. A quibus?
lu. Non expedit dicere.
so. Quam ob rem?
lu. Quia si tu effutires, et res permanaret ad illos, meo quaestui non minima portio decederet.
so. Ne metue; lapidi dixeris.
lu. Admove aurem.
so. Inepta, quid opus est admota aure, quum simus soli? an, ne Deus exaudiat? Pro Deum immortalem! video te piam meretricem, quae mendicos subleves eleemosyna.
lu. At ego ex istis mendicis plus capio lucri, quam ex vobis divitibus.
so. Spoliant matronas bonas, ut effundant in meretrices malas.
lu. Sed perge de libro.
so. Faciam, et praestat. Ibi me docuit Paulus, qui nescit mentiri, quod nec scorta, nec scortatores regni coelestis haereditatem consequentur. Hoc ubi legissem, sic coepi cogitare apud me: modica res est, quam exspecto ex haereditate paterna, et tamen malim renuntiare scortis omnibus, quam a patre exhaeredari: quanto magis cavendum est, ne me exhaeredet pater coelestis? Et adversus exhaeredantem aut abdicantem patrem aliquod praesidium porrigunt