Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/235

Haec pagina emendata et bis lecta est

210 ADOLESCENTIS ET 8CORTI.

in insulas, aut relegantur ad extremos urbis barbaros, hoc tu tibi tuapte sponte sumpsisti.

lu. Quidnam est istud?
so. An non sponte renuntiasti omnibus affectibus, patri, matri, fratribus, sororibus, amitae, materterae, ceterisque quoscunque tibi natura coniunxit? Nam et illos tui pudet, nec tu sustines in illorum venire conspectum.
lu. Imo feliciter commutavi affectus meos: pro paucis enim nunc habeo plurimos, quorum tu es unus, mihi fratris loco semper habitus.
so. Mitte iocos, ac rem ipsam, ut habet, expende serio. Quae tam multos habet amicos, ea nullum habet amicum, mihi credo, Lucretia. Nam qui ad te commeant, non habent te pro amica, sed pro matula potius. Vide quo te ipsam deieceris, misera. Christus te tam caram habuit, ut te suo sanguine redemerit, ut te coelestis haeroditatis consortem esse voluerit; et tu te facis cloacam publicam, ad quam commeant quilibet sordidi, impuri, scabiosi, suamque spurcitiam in te repurgant. Quod si nondum eius leprae contagium, quam vocant scabiem Hispanicam, attigit te, non diu poteris effugere. Quod si fiat, quid te infelicius, etiamsi cetera essent secunda, puta res et fama? Quid aliud eris, quam vivum cadaver? Matri gravabaris esse morigera; nunc servis lenae turpissimae. Parentis audire monita taedebat; heic saepe tibi vapulandum est ab ebriis et insanis scortatoribus. Pigebat aliquid operis facere domi, quo victum quaereres; heic quos tumultus, quae pervigilia sustines!
lu. Unde nobis hic concionator novus?
so. lam mihi et illud fac cogites. Iste formae flos, qui tibi conciliat amatores, brevi defluxerit. Quid tum facies, misera? Quod sterquilinium te fuerit abiectius? Fies ex meretrice lena. Non omnibus contingit ista dignitas et si contingat, quid sceleratius, aut quid diabolicae malitiae vicinius?
lu. Vera sunt, mi Sophroni, pro-