Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/233

Haec pagina emendata et bis lecta est

208 ADOLESCENTIS ET SCORTI.

mox a coena petere lectum, iubetur exspectare, donec ceteri quoque eant cubitum.

gu. Videor mihi videre civitatem Platonicam.
be. Tum suus cuique nidus ostenditur, et vere nihil aliud quam cubiculum: tantum enim ibi lecti sunt, et praeterea nihil quo utaris, aut quod fureris.
gu. Illic mundities est?
be. Eadem quae in convivio; lintea forte lota ante menses sex.
gu. Quid interim fit de equis?
be. Ad eandem disciplinam tractantur, ad quam homines.
gu. Sed est eadem ubique tractatio?
be. Alicubi civilior est, alicubi durior quam narravi: verum in genere talis est.
gu. Quid si ego tibi nunc narrem; quibus modis hospites tractentur in ea parte Italiae quam Longobardiam vocant; rursus in Hispania; deinde in Anglia, et in Walia? Nam Angli partim Gallicos, partim Germanicos mores obtinent, ut ex his duabus gentibus mixti. Walli se praedicant αὐτόχθονας Anglos.
be. Quaeso te, ut narres. Nam mihi nunquam contigit eas adire.
gu. In praesentia non est otium. Nam nauta iussit, adessem ad horam tertiam, nisi vellem relinqui, et habet sarcinulam: alias dabitur opportunitas ad satietatem usque garriendi.
ADOLESCENTIS ET SCORTI.
LUCRETIA, SOPHRONIUS.
lu. Euge mi lepidissime Sophroni, tandem nobis redditus es? Nam mihi videris abfuisse seculum. Prima fronte vix te agnoscebam.
so. Quam ob rem, mea Lucretia?
lu. Quia pro imberbi nobis rediisti barbatulus. Quid rei est, meum corculum? Nam videre solito torvior.
so. Cupio tecum seorsim colloqui familiarius.
lu. Au, au, non solae sumus, mea mentula?
so. Secedamus in locum secretiorem.
lu. Age concedamus in cubiculum interius, si quid libet.
so.