Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/231

Haec pagina emendata et bis lecta est

206 DlVERSORIA.

vixisse Christum cum suis discipulis.

be. Postquam accubuerunt omnes, rursum prodit torvus ille Ganymedes, ac denuo dinumerat sua sodalitia: mox reversus apponit singulis pinacium ligneum, et cochleare ex eodem argente factum, deinde cyathum vitreum: aliquanto post panem: eum sibi quisque per otium repurgat, dum coquuntur pultes. Ita nonnunquam sedetur ferme horae spatio.
gu. Nullus hospitum interim efflagitat cibum?
be. Nullus cui notum sit regionis ingenium. Tandem apponitur vinum, Deus bone, quam non fumosum! Non aliud oportebat bibere Sophistas; tanta est subtilitas et acrimonia. Quod si quis hospes, etiam oblata privatim pecunia, roget, ut aliunde paretur aliud vini genus, primum dissimulant, sed eo vultu, quasi interfecturi: si urgeas, respondent: Heic diversati sunt tot Comites et Marchiones, neque quisquam questus est de vino meo: si non placet, quaere tibi aliud diversorium. Solos enim nobiles suae gentis habent pro hominibus, et horum insignia nusquam non ostentant. Iam igitur habent offam, quam obiiciant latranti stomacho: mox magna pompa veniunt disci. Primus ferme habet offas panis madefactas iure carnium, aut, si dies est pisculentus, iure leguminum. Deinde aliud ius, post aliquid carnium recoctarum, aut salsamentorum recalfactorum. Rursus pultis aliquid, mox aliquid solidioris cibi, donec probe domito stomacho apponant carnes assas aut pisces elixos, quos non possis omnino contemnere: sed heic parci sunt, et subito tollunt. Hoc pacto totum convivium temperant, quemadmodum solent actores fabularum, qui scenis admiscent choros; ita isti alternis miscent offas ac pultes. Curant autem, ut extremus actus sit optimus.
gu. Et hoc est boni poëtae.
be. Porro piaculum sit, si quis interim dicat: Tolle hunc discum; nemo vescitur. Desidendum est us-