Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/230

Haec pagina emendata est

DIVERSOKIA. 205

Is circumactis oculis tacitus dinumerat, quot sint in hypocausto; quo plures adesse videt, hoc vehementius accenditur hypocaustum, etiamsi alioqui sol aestu sit molestus. Haec apud illos praecipua pars est bonae tractationis, si sudore diffluant omnes. Si quis non assuetus vapori, aperiat rimam fenestrae, ne praefocetur, protinus audit: Claude. Si respondeas: Non fero, audis: Quaere igitur aliud diversorium.

gu. Atqui mihi nihil videtur esse periculosius, quam tam multos haurire eundem vaporem, maxime resoluto corpore, atque heic capere cibum, et horas complures commorari. Iam enim omitto ructus alliatos, et ventris flatum, halitus putres: multi sunt qui morbis occultis laborant, nec ullus morbus non habet suum contagium. Certe plerique scabiem habent Hispanicam, sive, ut quidam vocant, Gallicam, quum sit omnium nationum communis. Ab his opinor non multo minus esse periculi, quam a leprosis. Iam tu divina, quantum discriminis sit in pestilentia.
be. Sunt viri fortes, ista rident ac negligunt.
gu. Sed interim multorum periculo fortes sunt.
be. Quid facias? Sic assueverunt: et constantis est animi, non discedere ab instituto.
gu. Atqui ante annos viginti quinque nihil receptius erat apud Brabantos, quam thermae publicae: eae nunc frigent ubique. Scabies enim nova docuit nos abstinere.
be. Sed audi cetera. Post redit ille barbatus Ganymedes, ac linteis insternit mensas, quot putat esse satis illi numero. Sed o Deum immortalem, quam non Milesiis! Cannabea diceres ex antennis detracta. Destinavit enim unicuique mensae convivas ut minimum octo. Iam quibus est notus mos patrius, accumbunt, ubi cuique libitum fuerit. Nullum enim discriinen inter pauperem et divitem, inter herum ac famulum.
gu. Haec est illa vetus aequalitas, quam nunc e vita submovit tyrannis. Sic opinor