Haec pagina emendata et bis lecta est
PERCONTANDI.
Quia iam annus est, quod nos non inviseris.
- le. Malo in hanc peccare partem, ut desiderer, quam ut obtundam.
- ae. Imo boni amici nulla est apud me satietas. Imo quo crebrius venies, hoc mihi venies gratior.
- le. Quid interim agitur domi tuae?
- ae. Multa sane, quae nolim.
- le. Non miror. Sed iamne peperit uxor?
- ae. Iamdudum, et quidem gemellos.
- le. Quid ego audio?
- ae. Sic res habet: atque illi iam denuo tumet uterus.
- le. Isthoc pacto solet augeri familia.
- ae. Sed utinam fortuna sic augeret pecuniam, ut uxor familiam.
- le. Iamne elocasti filiam?
- ae. Nondum.
- le. Vide, ne parum tutum sit, virginem tam grandem detinere domi. Quaerendus est gener aliquis.
- ae. Nihil opus. Iam proci complures illam ambiunt sponsam.
- le. Quid igitur superest, nisi ut e multis deligas, qui tibi maxime sit accommodus?
- ae. Omnes eiusmodi sunt, ut nesciam, quem cui praeferam: sed abhorret a nuptiis filia.
- le. Quid ais? Atqui, ni fallor, iamdudum nubilis est. Iamdudum est apta viro, matura coniugio. Iampridem est tempestiva viro.
- ae. Quidni, annum egressa iam decimum septimum? Annum iam agens undevigesimum. Annos nata decem et octo.
- le. Cur abhorret igitur a matrimonio?
- ae. Ait, se velle Christo nubere.
- le. Sane multas habet ille sponsas. An malo genio nupsit, quae caste vivit cum marito?
- ae. Mihi quidem non videtur.
- le. Quis Deus hunc affectum afflavit filiae?
- ae. Nescio, sed abduci ab hoc proposito nullis rationibus potest.
- le. Vide, ne sint incantatores, qui instigent et allectent.
- ae. Novi ego istos plagiarios. Sedulo arceo hoc hominum genus ab aedibus meis.
- le. Quid igitur est in animo? Morem geres animo puellae?
- ae. Equidem obluctabor, quoad licebit. Nihil non experiar, quo mutem illius sententiam. Quod si pertendet, ut coepit, non pugnabo cum illius animo, ne forte videar θεομαχεῖν vel potius μο-