Haec pagina emendata et bis lecta est
204 DI VERSORIA.
migras in hypocaustum, cum ocreis, sarcinis, luto; id est unum omnibus commune.
- gu. Apud Gallos designant cubicula, ubi sese exuant, extergant, calefaciant, aut quiescant etiam, si libeat.
- be. Heic nihil tale. In hypocausto exuis ocreas; induis calceos; mutas, si voles, indusium; vestes pluvia madidas suspendis iuxta hypocaustum; ipse te admoves, ut sicceris. Est et aqua parata, si libeat lavare manus, sed ita munda plerumque, ut tibi post alia quaerenda sit aqua, qua lotionem eam abluas.
- gu. Laudo viros nullis deliciis effoeminatos.
- be. Quod si tu appuleris ad horam a meridie quartam, non coenabis tamen ante nonam, nonnunquam et decimam.
- gu. Quam ob rem?
- be. Nihil apparant nisi videant omnes, ut eadem opera ministretur omnibus.
- gu. Quaerunt compendium.
- be. Tenes. Itaque frequenter in idem hypocaustum conveniunt octoginta aut nonaginta, pedites, equites, negotiatores, nautae, aurigae, agricolae, pueri, feminae, sani, aegroti.
- gu. Isthuc vere coenobium est.
- be. Alius ibi pectit caput, alius abstergit sudorem, alius repurgat perones aut ocreas, alius eructat allium. Quid multis? Ibi linguarum ac personarum non minor est confusio, quam olim in turri Babel. Quod si quem conspexerint peregrinae gentis, qui cultu dignitatis nonnihil prae se ferat, in hunc intenti sunt omnes defixis oculis, contemplantes, quasi novum aliquod animantis genus adductum sit ex Africa; adeo ut postea quam accubuerint, reflexo in tergum vultu, continenter adspiciant, nec dimoveant oculos, cibi inmemores.
- gu. Romae, Lutetiae ac Venetiae nemo quidquam miratur.
- be. Nefas est interim tibi quidquam petere. Ubi iam multa est vespera, nec sperantur plures adventuri, prodit famulus senex, barba cana, tonso capite, vultu torvo, sordido vestitu.
- gu. Tales oportebat Cardinalibus Romanis esse a poculis.
- be.