Haec pagina emendata et bis lecta est
202 DIVKRSORIA
experti sumus incredibilem gentis humanitatem, omnia nobis mira alacritate suppeditantis, hospitium, ignem, cibum, vestes, viaticum.
- an. Quae gens erat?
- ad. Hollandica.
- an. Ista nihil humanius, quum tamen feris nationibus cincta sit. Non repetes, opinor, posthac Neptunum.
- ad. Non, nisi mihi Deus ademerit sanam mentem.
- an. Et ego malim audire tales fabulas, quam experiri.
DIVERSORIA.
Bertulphus, Gulielmus.
- be. Cur ita visum est plerisque, biduum aut triduum commorari Lugduni? Ego semel iter ingressus, non conquiesco, donec pervenero quo constitui.
- gu. Imo ego admiror, quemquam illinc avelli posse.
- be. Quam ob rem tandem?
- gu. Quia illic locus est, unde non poterant avelli socii Ulyssis, illic Sirenes. Nemo domi suae tractatur melius, quam illic in pandocheo.
- be. Quid fit?
- gu. Ad mensam semper adstabat aliqua mulier, quae convivium exhilararet facetiis ac leporibus. Et est illic miru formarum felicitas. Primum adibat materfamilias, quae salutabat, iubens nos hilares esse, et quod apponeretur, boni consulere. Huic succedebat filia, mulier elegans, moribus ac lingua adeo festivis, ut possit vel ipsum Catonem exhilarare. Nec confabulantur ut cum hospitibus ignotis, sed veluti cum olim notis ac familiaribus.
- be. Agnosco Gallicae gentis humanitatem.
- gu. Quoniam autem illae non poterant adesse perpetuo, quod essent obeunda munia domestica, reliquique convivae consalutandi, continenter adstabat puellula quaedam ad omneis iocos instructa: una satis erat omnium iaculis excipiendis: haec sustinebat fabulam, donec rediret filia. Nam mater erat natu grandior.
- be. Sed qualis erat tandem apparatus? Nam fabulis non