Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/225

Haec pagina emendata est

200 NAUFRAGIUM.

ad. Prius quam posset se liberare a magna navi, illius vacillatione subversa est.
an. O factum male! Quid tum?
ad. Ego, dum aliis consulo, paene perieram.
an. Quo pacto?
ad. Quia nihil supererat aptum natationi.
an. Illic subera fuissent usui.
ad. In eo rerum articulo maluissem vile suber, quam candelabrum aureum. Circumspicienti tandem venit in mentem de ima mali parte: eam quoniam solus eximere non poteram, adscisco socium: huic ambo innixi committimus nos mari, sic ut ego dextrum cornu tenerem, ille laevum. Dum sic iactamur, sacrificus ille concionator nauticus, medium iniecit se in humeros nostros. Erat autem ingenti corpore. Exclamamus: quis ille tertius? Is perdet nos omneis. Ille contra placide: Sitis, inquit, bono animo; sat spatii est, Deus aderit nobis.
an. Cur ille tam sero coepit esse natator!
ad. Imo futurus erat in scapha, una cum Dominicano: nam omnes hoc honoris illi deferebant; sed quamquam erant invicem confessi in navi, tamen obliti nescio quid circumstantiarum, rursus ibi in ora navis confitentur, et alter alteri manum imponit; interim scapha perit: nam haec mihi narravit Adamus.
an. Quid actum est de Dominicano?
ad. Is, ut idem narrabat, implorata divorum ope, abiectis vestibus, nudum se commisit natationi.
an. Quos divos invocabat?
ad. Dominicum, Thomam, Vincentium, et nescio quem Petrum, sed in primis fidebat Catharinae Senensi.
an. Christus illi non veniebat in mentem?
ad. Ita narrabat sacrificus.
an. Melius enatasset, si non abiecisset sacram cucullam: ea deposita, qui potuit illum agnoscere Catharina Senensis? Sed perge narrare de te.
ad. Dum adhuc volveremur iuxta navim, arbitrio fluctuum huc et illuc se volventem, clavus illisus fregit femur eius, qui tenebat laevum cornu. Sic ille revulsus est; sacrificus precatus illi requiem aeternam, successit in lo-